EN | ES |

1005

1005


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

diolanensem Galeaceum modernum, eumque de predictis advisare et simul advertere remedia, que super hiis conveniencia videren- tur. Que, ut facilius inveniri queant, ipse rex Bohemie serenissimus dedit operam, ne imperator Romam iret, nec apud Venecias et ulte- rius paratus es[se]t cum ipso illustrissimo domino duce Mediola- nensi bonam amiciciam et confederacionem accipere, melioribusque modis, quibus poterit apud imperatorem insistere et investituram ducatus Mediolanensis ipsi domino duci Galeaceo tradat et conferat et non altero cuicumque.

Super quo est advertendum ex (sic) defunctus dominus dux Me- diolanensis Franciscus, pater domini ducis Galeace iam alias ob- tulit vel offerri fecit imperatori pro ipsa investitura habenda sum- mam sexaginta millium ducatorum, et postea'usque ad octuaginta millia ducatos, subsequenter vero defunctus bone memorie papa Pius addidit illis octuaginta mil[l]ibus adhuc XXM ducatos, domina eciam duxissa iterum addidit decem millia, que distribui deberent cancellario et collateribus imperialis Majestatis, et sic summa totalis que oblata fuit erat centum et decem millium ducatorum, quam tamen noluit imperator acceptare, quinymo semper petebat summam trecentorum millium ducatorum.

Pro fundamento tamen et radice istius materie secundum est, quod principalis causa, que serenissimum Bohemie regem in hanc partem induxit, fuit et est contemplacione et intuitu amoris precipui et favoris, quem audivit christianissimum Francorum regem habere in illustrissimum dominum ducem Mediolanensem, et ea omnia, que superius tacta sunt, iniunxit rex Bohemie prelibato oratori suo referre sub hac forma christianissimo Francorum rege (I) cui in omni- bus semper optat complacere, et nichil penitus tractare vel agere vellet, quod posset cedere in prejudicium christianissime Majestatis vel amicorum aut servitorum suorum.

Et quia, transmisso per Sabaudiam predicto abbat[e] Celle nove aliqua fama volans insonuit qua dicebatur, inter christianissimem Francorum regem et dominum ducem Mediolanensem aliquid obor- tum fuisse dessidis, et quod huius [rei] causa rex christianissimus favere domino Philip[p]o de Sabaudia disposuerat ad ducatum Me- diolanensem obtinendum; hac occasione impulsus dominus abbas sui regis mandatis obediens, distulit ire apud dominum ducem Me- diolanensem pro materiis supradictis, donec prius regem christianis- simum adiisset et sue placitum Majestatis fuisset perennetatus.

Postquam tamen ex verbo christianissimi Francorum regis agnovit amorem intimum, graciam et benevolenciam singularem, quam gerit erga illustrissimum dominum ducem Mediolanensem Galeaceum,

162


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile