diolanensem Galeaceum modernum, eumque de predictis advisare
et simul advertere remedia, que super hiis conveniencia videren-
tur. Que, ut facilius inveniri queant, ipse rex Bohemie serenissimus
dedit operam, ne imperator Romam iret, nec apud Venecias et ulte-
rius paratus es[se]t cum ipso illustrissimo domino duce Mediola-
nensi bonam amiciciam et confederacionem accipere, melioribusque
modis, quibus poterit apud imperatorem insistere et investituram
ducatus Mediolanensis ipsi domino duci Galeaceo tradat et conferat
et non altero cuicumque.
Super quo est advertendum ex (sic) defunctus dominus dux Me-
diolanensis Franciscus, pater domini ducis Galeace iam alias ob-
tulit vel offerri fecit imperatori pro ipsa investitura habenda sum-
mam sexaginta millium ducatorum, et postea'usque ad octuaginta
millia ducatos, subsequenter vero defunctus bone memorie papa
Pius addidit illis octuaginta mil[l]ibus adhuc XXM ducatos, domina
eciam duxissa iterum addidit decem millia, que distribui deberent
cancellario et collateribus imperialis Majestatis, et sic summa totalis
que oblata fuit erat centum et decem millium ducatorum, quam
tamen noluit imperator acceptare, quinymo semper petebat summam
trecentorum millium ducatorum.
Pro fundamento tamen et radice istius materie secundum est,
quod principalis causa, que serenissimum Bohemie regem in hanc
partem induxit, fuit et est contemplacione et intuitu amoris precipui
et favoris, quem audivit christianissimum Francorum regem habere
in illustrissimum dominum ducem Mediolanensem, et ea omnia, que
superius tacta sunt, iniunxit rex Bohemie prelibato oratori suo
referre sub hac forma christianissimo Francorum rege (I) cui in omni-
bus semper optat complacere, et nichil penitus tractare vel agere
vellet, quod posset cedere in prejudicium christianissime Majestatis
vel amicorum aut servitorum suorum.
Et quia, transmisso per Sabaudiam predicto abbat[e] Celle nove
aliqua fama volans insonuit qua dicebatur, inter christianissimem
Francorum regem et dominum ducem Mediolanensem aliquid obor-
tum fuisse dessidis, et quod huius [rei] causa rex christianissimus
favere domino Philip[p]o de Sabaudia disposuerat ad ducatum Me-
diolanensem obtinendum; hac occasione impulsus dominus abbas
sui regis mandatis obediens, distulit ire apud dominum ducem Me-
diolanensem pro materiis supradictis, donec prius regem christianis-
simum adiisset et sue placitum Majestatis fuisset perennetatus.
Postquam tamen ex verbo christianissimi Francorum regis agnovit
amorem intimum, graciam et benevolenciam singularem, quam gerit
erga illustrissimum dominum ducem Mediolanensem Galeaceum,
162