EN | ES |

1005

1005


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

primo invenerit, ipsa tamen res, cum propositionis sententia est aeterna. Prima pars patet per Augustinum in libro 83. quaestionum, ut extitit superius allegatum. Nam licet unicuique rei nondum ne- cessario habenti universitatem necessario (quodlibet) imponere. Se- cunda pars patet ex probatione conclusionis primae, igitur corro- larium verum.

Secunda conclusio: Dicere causam primam quodlibet existere, est ordinem veridicum vel veritatem confundere. Probatur, nam si per adversarios prima causa esset quodlibet, tunc quodlibet esset prima causa et (172) sic tot primae causae essent, quot res essent, quod est error in philosophia, cum in causis essentialiter subordinatis sit devenire ad primam.

Corrolarium primum: Quamvis Deus sive prima causa non existit quodlibet, habet tamen ab esse in se causati cuiuslibet. Probatur ex dictis. Nam veritates ideae cognominatae sunt essentialiter non eadem prima. Quae quidem veritates sunt praeeminentiae entis in- creati sive factibilium, igitur corrolarium verum.

Corrolarium secundum: Quamvis veritates ideales neque factae, neque increatae sunt, ipsae tamen nequaquam in se ipsis subsistunt. Probatur corrolarium pro utraque parte. Nam, quod aeternum est, nec est factum, nec creatum, sed tales veritates aeternae sunt ex iam dictis, igitur etc. Corrolarium pro prima parte verum. Sed se- cunda pars corrolarii, scilicet, quod nequaquam in se ipsis subsis- tunt, patet, quia nihil praeter Deum est sibimet substantia. Sed substantiae huiusmodi non sunt formaliter Deus, igitur corrolarium verum.

Corrolarium tertium: Quamvis veritates aeternae nec sunt sub- stantiae, nec accidentia quaelibet tamen ipsarum est essentialiter supersubstantialis substantia. Pars corrolarii patet, quia omne esse creatum antecedit et per consequens est cathegoriarum omnium et per consequens substantiae principales atque cuiusvis generalissime accidentis. Et secunda pars patet, quia quaelibet veritas huiusmodi est essentialiter Deus, cum iuxta theologos, quidquid est in Deo, est Deus, qui (17^ ) iuxta Dionisium est supersubstantialis substan- tia, quia substantia per principalem substantiam, et cum quaelibet huiusmodi sit aeterna atque in Deo aeterne fundata, patet plane, quod sequitur.

Corrolarium quartum: Omnes veritates creatae sunt a veritatibus increatis. Ex prima parte patet illud corrolarium ex iam dictis, et per illud platonicum, Deum causando istum mundum sensibilem, quae prima veritas creata est, erat venerabilis exempli, id est, mundi architypi praeclaram normam secutus.

197


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile