1486—1487. 15
14.
Bohuslav Bernhardu Adelmannovi.
(1486 — na sklonku.) Vzdává chválu, že za příčinou studií do Gallie se vydal; ale
hledě k prospěchu svému, odchodu jeho lituje. Nalézá ostatně útěchu v ochotě, již mu
osvědčil přátelským listem bratr Konrad. Konečně prosí, aby mu opatřil dějepisná díla
hodnovérná o národech západních, jichż by se dopidil. (Luc. 60.)
Bernhardo Adelmanno s. p. d. Audio te in Galliam amore literarum pro-
fectum esse, ideo consilium tuum vehementer probo; neque hoc exiguum
aetatis, quod nobis a natura datum est, melius impendi potest. Si enim nego-
tiatores, quoties eis aliqua spes lucri proponitur, non solum ultima quaeque
terrarum loca lustrant, sed etiam omnes labores atque pericula sponte subeunt,
quid est, quod nos ab inquisitione huius preciosissimi humanarum rerum the-
sauri deterrere queat, praesertim cum non desint nobis maximorum virorum
exempla, qui amore sapientiae omnes gentes atque nationes (quoties eos ali-
cuius doctrinae fama ducebat) pervagati sunt. Neque senibus turpe putabant
ea discere, quae iuvenes neglexerunt; quin etiam quidam ex eo numero in
extrema senectute magistro ad lyram usus dicitur, et alius gloriatus est se
quotidie aliquid discentem senescere. Tibi vero in ipso aetatis flore si quis hoc
tantum bonarum artium studium vitio daret, nonne desipere, delirare et plane
furere videretur? Mecum tamen aliquanto deterius agitur, quoniam procul abes,
et neque tam frequentes literas ad me dare neque tanta diligentia ea, quae
ad me pertinent, curare potes. Fero tamen desiderium tui, quoniam te pro-
pediem plenum Gallicarum mercium, hoc est omni literarum genere ad nos
rediturum spero. Solatur me etiam fratris tui, optimi viri, humanitas, qui nuper
omnem mihi suam operam per literas pollicitus est: quod eo gratius fuit,
quoniam minime tanta cum eo familiaritas Ferrariae erat, ut aliquid huius
modi ab eo expectare debuerim. Caeterum ne te apud Gallos a servitute mea
liberum existimes, pro nostra mutua benevolentia te etiam atque etiam rogo,
si quae historiae Galliae, Britanniae etc. omnium denique illarum gentium, quae
Rheno, Rhodano etc. internoque mari ambiuntur, in manibus sunt, ut me
earum participem facias: neque ego in his eloquentiam sed fidem rerum ge-
starum requiro. Hac in re si mihi morem gesseris, magnus ad tua in me
merita, quod iam non arbitrabar fieri posse, cumulus accedet. Vale.
List tento napsán zajisté současně s předešlým, i odeslán po Konradovi adressátu.
15.
Bohuslav Oldřichovi biskupu Tridentskému.
(1486 — na sklonku nebo 1487 na počátku.) Blahopřání k hodnosti nedávno nabyté.
(Luc. 53.)
Hulrico archiepiscopo Tridentino s. p. d. Etsi tardius fortasse, quam
oportebat, honori tuo gratulor, pater optime, gratulor tamen, et ut tibi ponti-
ficatus iste sempiternae laudi gloriaeque sit, magnopere opto. Jam pridem enim
virtuti tuae debebatur huiusmodi locus, in quo non solum lumen animi, ingenii,