EN | ES |

946

946


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

1486—1487. 15

14. Bohuslav Bernhardu Adelmannovi.

(1486 na sklonku.) Vzdává chválu, že za příčinou studií do Gallie se vydal; ale hledě k prospěchu svému, odchodu jeho lituje. Nalézá ostatně útěchu v ochotě, již mu osvědčil přátelským listem bratr Konrad. Konečně prosí, aby mu opatřil dějepisná díla hodnovérná o národech západních, jichż by se dopidil. (Luc. 60.)

Bernhardo Adelmanno s. p. d. Audio te in Galliam amore literarum pro- fectum esse, ideo consilium tuum vehementer probo; neque hoc exiguum aetatis, quod nobis a natura datum est, melius impendi potest. Si enim nego- tiatores, quoties eis aliqua spes lucri proponitur, non solum ultima quaeque terrarum loca lustrant, sed etiam omnes labores atque pericula sponte subeunt, quid est, quod nos ab inquisitione huius preciosissimi humanarum rerum the- sauri deterrere queat, praesertim cum non desint nobis maximorum virorum exempla, qui amore sapientiae omnes gentes atque nationes (quoties eos ali- cuius doctrinae fama ducebat) pervagati sunt. Neque senibus turpe putabant ea discere, quae iuvenes neglexerunt; quin etiam quidam ex eo numero in extrema senectute magistro ad lyram usus dicitur, et alius gloriatus est se quotidie aliquid discentem senescere. Tibi vero in ipso aetatis flore si quis hoc tantum bonarum artium studium vitio daret, nonne desipere, delirare et plane furere videretur? Mecum tamen aliquanto deterius agitur, quoniam procul abes, et neque tam frequentes literas ad me dare neque tanta diligentia ea, quae ad me pertinent, curare potes. Fero tamen desiderium tui, quoniam te pro- pediem plenum Gallicarum mercium, hoc est omni literarum genere ad nos rediturum spero. Solatur me etiam fratris tui, optimi viri, humanitas, qui nuper omnem mihi suam operam per literas pollicitus est: quod eo gratius fuit, quoniam minime tanta cum eo familiaritas Ferrariae erat, ut aliquid huius modi ab eo expectare debuerim. Caeterum ne te apud Gallos a servitute mea liberum existimes, pro nostra mutua benevolentia te etiam atque etiam rogo, si quae historiae Galliae, Britanniae etc. omnium denique illarum gentium, quae Rheno, Rhodano etc. internoque mari ambiuntur, in manibus sunt, ut me earum participem facias: neque ego in his eloquentiam sed fidem rerum ge- starum requiro. Hac in re si mihi morem gesseris, magnus ad tua in me merita, quod iam non arbitrabar fieri posse, cumulus accedet. Vale.

List tento napsán zajisté současně s předešlým, i odeslán po Konradovi adressátu.

15. Bohuslav Oldřichovi biskupu Tridentskému.

(1486 na sklonku nebo 1487 na počátku.) Blahopřání k hodnosti nedávno nabyté. (Luc. 53.)

Hulrico archiepiscopo Tridentino s. p. d. Etsi tardius fortasse, quam oportebat, honori tuo gratulor, pater optime, gratulor tamen, et ut tibi ponti- ficatus iste sempiternae laudi gloriaeque sit, magnopere opto. Jam pridem enim virtuti tuae debebatur huiusmodi locus, in quo non solum lumen animi, ingenii,


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile