EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

bo i -t

z roku 1603, 1.—31. října.

625.

Ottoví Casmanovi vykládá náboženské pochybnosti o spasení svém, o jsoucnosti Boží, o Trojici Boží, o Duchu svatém a j. v., které ho trápily, a nad nimiž konečně ostal vítězem. Zádá ho, aby námitky, jež mu byl uvedl, ku prospěchu jiných pochybovačů spisem vyvrátil. Na Rosicích 31. října 10603.

(Ottoni Casmanno.) Ka est utriusque nostrum, eximie Casmanne, et vitae condicio et occupationum ratio. ut quamvis rarior intercedat inter nos litterarum usus, satius tamen sit mutua condonatione id obtegere quam acuere expostulatione. Neque enin tibi a muneris tui, quo ecclesiae Dei et rei litterariae utilem operam impendis, necessariis funetionibus tantum otii esse arbitror, ut officio huic litterarum et semper ct ubique vacare possis, et cgo multo lam a tempore variis curis et negotiis implicatus dudum mihi permisi, ut, quoties res postularet. possem ab eo sine noxa discedere. Utamur ergo earum bono et beneficio, cum licuerit et oppor- tunum fuerit, nullis necessitatis vinculis constricti. sed conservandae tantum ct alendae amicitiae inchoatae intenti, ita sane, ut inter nos constet, nutrimentum tantuni illas et escam coniunctioni nostrae praebere. non vitam, quam a spiritu Dei illa ut hausit, ita per illum habet et colit. Me certe ita in te animatum esse scito, ut, quanvis per omnem vitam tacitus silentio me praetereas, nunquam tamen patiar nomen tuuni e corde meo expungi nec bencficii memoriam obliterari nec deleri, quem semel con- secravi tibi, amorem; quin neque dubium mihi est et te eodem modo erga me affectum) esse, cum binae litterae tuae, quas sub finem anni superioris accepi, lucu- lenter eius fidem faciant. Porro quoniam primis meis acervatim tantum et strictim, ne epistola praeter modum excresceret, acerrimarum tentationum mearum et con- flictus spiritualis, quem diu et magno cum labore sustinui, narrationem complexus sum, fortasse iam non abs re erit, si minus universas, aliquas saltem luctae istius partes membratim excutere, non tam cquidem, ut in maiorem earum, quae animo meo obversatae sunt monstruosae diabolicarum machinationum species. cognitionem venias, quam ut occasionem inde arripias et mihi privatim per epistolam ct publice alis, si opus fuerit, doctissimis tuis laboribus subveniendi.

Et quidem non ingratum tibi facturum me colligo ex ipsis litteris tuis, quae praesentiam meam quodammodo desiderare prae se ferunt, ut e mutuis sermonibus clarior animis nostris lux oboriatur, qua deinceps alii illustrandi essent. Sed quia illis nullus datur locus, succedat iis epistola, non ut lucem novàm tibi adferat, sed ut eam, quae in te est, aliis etiam aspiciendam in publicum producat. Quamvis autem multa sint, imo innumera fere, quibus hostis ille generis humani in adoriendo me partim vi aperta partim dolo et astu ad perniciem meam abusus est, ad unum tamen caput, in quo officinam quasi armorum et castrorum sedem constituerit, pleraque referri possunt.

Archiv Cesky XXVII 28



Text viewManuscript line view