Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
bo
i
-t
z roku 1603, 1.—31. října.
625.
Ottoví Casmanovi vykládá náboženské pochybnosti o spasení svém, o jsoucnosti Boží, o Trojici
Boží, o Duchu svatém a j. v., které ho trápily, a nad nimiž konečně ostal vítězem. Zádá ho,
aby námitky, jež mu byl uvedl, ku prospěchu jiných pochybovačů spisem vyvrátil. —
Na Rosicích 31. října 10603.
(Ottoni Casmanno.) Ka est utriusque nostrum, eximie Casmanne, et vitae
condicio et occupationum ratio. ut quamvis rarior intercedat inter nos litterarum
usus, satius tamen sit mutua condonatione id obtegere quam acuere expostulatione.
Neque enin tibi a muneris tui, quo ecclesiae Dei et rei litterariae utilem operam
impendis, necessariis funetionibus tantum otii esse arbitror, ut officio huic litterarum
et semper ct ubique vacare possis, et cgo multo lam a tempore variis curis et
negotiis implicatus dudum mihi permisi, ut, quoties res postularet. possem ab eo
sine noxa discedere. Utamur ergo earum bono et beneficio, cum licuerit et oppor-
tunum fuerit, nullis necessitatis vinculis constricti. sed conservandae tantum ct alendae
amicitiae inchoatae intenti, ita sane, ut inter nos constet, nutrimentum tantuni illas
et escam coniunctioni nostrae praebere. non vitam, quam a spiritu Dei illa ut hausit,
ita per illum habet et colit. Me certe ita in te animatum esse scito, ut, quanvis
per omnem vitam tacitus silentio me praetereas, nunquam tamen patiar nomen tuuni
e corde meo expungi nec bencficii memoriam obliterari nec deleri, quem semel con-
secravi tibi, amorem; quin neque dubium mihi est et te eodem modo erga me
affectum) esse, cum binae litterae tuae, quas sub finem anni superioris accepi, lucu-
lenter eius fidem faciant. Porro quoniam primis meis acervatim tantum et strictim,
ne epistola praeter modum excresceret, acerrimarum tentationum mearum et con-
flictus spiritualis, quem diu et magno cum labore sustinui, narrationem complexus
sum, fortasse iam non abs re erit, si minus universas, aliquas saltem luctae istius
partes membratim excutere, non tam cquidem, ut in maiorem earum, quae animo
meo obversatae sunt monstruosae diabolicarum machinationum species. cognitionem
venias, quam ut occasionem inde arripias et mihi privatim per epistolam ct publice
alis, si opus fuerit, doctissimis tuis laboribus subveniendi.
Et quidem non ingratum tibi facturum me colligo ex ipsis litteris tuis, quae
praesentiam meam quodammodo desiderare prae se ferunt, ut e mutuis sermonibus
clarior animis nostris lux oboriatur, qua deinceps alii illustrandi essent. Sed quia
illis nullus datur locus, succedat iis epistola, non ut lucem novàm tibi adferat, sed
ut eam, quae in te est, aliis etiam aspiciendam in publicum producat. Quamvis autem
multa sint, imo innumera fere, quibus hostis ille generis humani in adoriendo me
partim vi aperta partim dolo et astu ad perniciem meam abusus est, ad unum
tamen caput, in quo officinam quasi armorum et castrorum sedem constituerit,
pleraque referri possunt.
Archiv Cesky XXVII 28