Sentence view
Universal Dependencies - Latin - ITTB
Language | Latin |
---|
Project | ITTB |
---|
Corpus Part | test |
---|
Annotation | Passarotti, Marco; Testori, Marinella; Zeman, Daniel; González Saavedra, Berta; Cecchini, Flavio Massimiliano |
---|
showing 201 - 300 of 2101 • previous • next
cuius contrarium supra ostensum est.
s-201
test-s201
cuius contrarium supra ostensum est.
cum omne quod est praeter essentiam suam sit causatum ab eo, ut infra ostendetur, necesse est, si formae praedictae extra deum sunt, ab eo causatas esse.
s-203
test-s203

ipse autem est causa rerum per intellectum, ut infra ostendetur.
s-204
test-s204
ipse autem est causa rerum per intellectum, ut infra ostendetur.
ergo deum intelligere huiusmodi intelligibilia praeexigitur ordine naturae ad hoc quod huiusmodi intelligibilia sint.
s-205
test-s205
ergo deum intelligere huiusmodi intelligibilia praeexigitur ordine naturae ad hoc quod huiusmodi intelligibilia sint.
non igitur per hoc deus intelligit multitudinem quod intelligibilia multa per se existunt extra eum.
s-206
test-s206
non igitur per hoc deus intelligit multitudinem quod intelligibilia multa per se existunt extra eum.
intelligibile in actu est intellectus in actu: sicut et sensibile in actu est sensus in actu.
s-208
test-s208
intelligibile in actu est intellectus in actu: sicut et sensibile in actu est sensus in actu.
secundum uero quod intelligibile ab intellectu distinguitur, est utrumque in potentia, sicut et in sensu patet:
s-209
test-s209
secundum uero quod intelligibile ab intellectu distinguitur, est utrumque in potentia, sicut et in sensu patet:
nam neque uisus est uidens actu, neque uisibile uidetur actu, nisi cum uisus informatur uisibilis specie, ut sic ex uisu et uisibili unum fiat.
s-210
test-s210

si igitur intelligibilia dei sunt extra intellectum ipsius, sequetur quod intellectus suus sit in potentia, et similiter intelligibilia ipsius.
s-211
test-s211

et sic indigebit aliquo reducente in actu.
s-212
test-s212
et sic indigebit aliquo reducente in actu.
quod est impossibile:
s-213
test-s213
quod est impossibile:
nam hoc esset eo prius.
s-214
test-s214
nam hoc esset eo prius.
intellectum oportet esse in intelligente.
s-216
test-s216
intellectum oportet esse in intelligente.
non igitur sufficit ponere formas rerum per se existentes extra intellectum diuinum ad hoc quod deus multitudinem rerum intelligat, sed oportet quod sint in ipso intellectu diuino.
s-217
test-s217

ex eisdem etiam rationibus apparet quod non potest poni quod multitudo intelligibilium praedictorum sit in aliquo alio intellectu praeter diuinum, uel animae uel angeli siue intelligentiae.
s-218
test-s218

nam sic intellectus diuinus, quantum ad aliquam suam operationem, dependeret ab aliquo posteriori intellectu.
s-219
test-s219
nam sic intellectus diuinus, quantum ad aliquam suam operationem, dependeret ab aliquo posteriori intellectu.
quod etiam est impossibile.
s-220
test-s220
quod etiam est impossibile.
sicut etiam res in se subsistentes a deo sunt, ita et quae rebus insunt.
s-221
test-s221
sicut etiam res in se subsistentes a deo sunt, ita et quae rebus insunt.
unde et ad esse praedictorum intelligibilium in aliquo posteriorum intellectuum praeexigitur intelligere diuinum, per quod deus est causa.
s-222
test-s222
unde et ad esse praedictorum intelligibilium in aliquo posteriorum intellectuum praeexigitur intelligere diuinum, per quod deus est causa.
sequetur etiam intellectum diuinum esse in potentia: cum sua intelligibilia non sint ei coniuncta.
s-223
test-s223
sequetur etiam intellectum diuinum esse in potentia: cum sua intelligibilia non sint ei coniuncta.
sicut etiam unicuique est proprium esse, ita et propria operatio.
s-224
test-s224
sicut etiam unicuique est proprium esse, ita et propria operatio.
non igitur esse potest ut per hoc quod aliquis intellectus ad operandum disponitur, alius operationem intellectualem exequatur, sed ipsemet intellectus apud quem dispositio inuenitur: sicut unumquodque est per essentiam suam, non per essentiam alterius.
s-225
test-s225

per hoc igitur quod intelligibilia multa sunt apud aliquem secundorum intellectuum, non poterit esse quod intellectus primus multitudinem cognoscat.
s-226
test-s226

solutio praemissae dubitationis.
s-227
test-s227
solutio praemissae dubitationis.
praemissa autem dubitatio faciliter solui potest, si diligenter inspiciatur qualiter res intellectae in intellectu existant.
s-228
test-s228
praemissa autem dubitatio faciliter solui potest, si diligenter inspiciatur qualiter res intellectae in intellectu existant.
et ut ab intellectu nostro ad diuini intellectus cognitionem, prout est possibile, procedamus, considerandum est quod res exterior intellecta a nobis in intellectu nostro non existit secundum propriam naturam, sed oportet quod species eius sit in intellectu nostro, per quam fit intellectus in actu.
s-229
test-s229

existens autem in actu per huiusmodi speciem sicut per propriam formam, intelligit rem ipsam.
s-230
test-s230
existens autem in actu per huiusmodi speciem sicut per propriam formam, intelligit rem ipsam.
non autem ita quod ipsum intelligere sit actio transiens in intellectum, sicut calefactio transit in calefactum, sed manet in intelligente:
s-231
test-s231
non autem ita quod ipsum intelligere sit actio transiens in intellectum, sicut calefactio transit in calefactum, sed manet in intelligente:
sed habet relationem ad rem quae intelligitur, ex eo quod species praedicta, quae est principium intellectualis operationis ut forma, est similitudo illius.
s-232
test-s232

ulterius autem considerandum est quod intellectus, per speciem rei formatus, intelligendo format in seipso quandam intentionem rei intellectae, quae est ratio ipsius, quam significat definitio.
s-233
test-s233

et hoc quidem necessarium est:
s-234
test-s234
et hoc quidem necessarium est:
eo quod intellectus intelligit indifferenter rem absentem et praesentem, in quo cum intellectu imaginatio conuenit;
s-235
test-s235
eo quod intellectus intelligit indifferenter rem absentem et praesentem, in quo cum intellectu imaginatio conuenit;
sed intellectus hoc amplius habet, quod etiam intelligit rem ut separatam a conditionibus materialibus, sine quibus in rerum natura non existit; et hoc non posset esse nisi intellectus sibi intentionem praedictam formaret.
s-236
test-s236

haec autem intentio intellecta, cum sit quasi terminus intelligibilis operationis, est aliud a specie intelligibili quae facit intellectum in actu, quam oportet considerari ut intelligibilis operationis principium: licet utrumque sit rei intellectae similitudo.
s-237
test-s237

per hoc enim quod species intelligibilis quae est forma intellectus et intelligendi principium, est similitudo rei exterioris, sequitur quod intellectus intentionem formet illi rei similem: quia quale est unumquodque, talia operatur.
s-238
test-s238

et ex hoc quod intentio intellecta est similis alicui rei, sequitur quod intellectus, formando huiusmodi intentionem, rem illam intelligat.
s-239
test-s239
et ex hoc quod intentio intellecta est similis alicui rei, sequitur quod intellectus, formando huiusmodi intentionem, rem illam intelligat.
intellectus autem diuinus nulla alia specie intelligit quam essentia sua, ut supra ostensum est.
s-240
test-s240
intellectus autem diuinus nulla alia specie intelligit quam essentia sua, ut supra ostensum est.
sed tamen essentia sua est similitudo omnium rerum.
s-241
test-s241
sed tamen essentia sua est similitudo omnium rerum.
per hoc ergo sequitur quod conceptio intellectus diuini, prout seipsum intelligit, quae est uerbum ipsius, non solum sit similitudo ipsius dei intellecti, sed etiam omnium quorum est diuina essentia similitudo.
s-242
test-s242

sic ergo per unam speciem intelligibilem, quae est diuina essentia, et per unam intentionem intellectam, quae est uerbum diuinum, multa possunt a deo intelligi.
s-243
test-s243

qualiter diuina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium.
s-244
test-s244
qualiter diuina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium.
sed rursus difficile uel impossibile alicui uideri potest quod unum et idem simplex, ut diuina essentia, sit propria ratio siue similitudo diuersorum.
s-245
test-s245

nam, cum diuersarum rerum sit distinctio ratione propriarum formarum, quod alicui secundum propriam formam simile fuerit, alteri necesse est ut dissimile inueniatur.
s-246
test-s246

secundum uero quod diuersa aliquid commune habent, nihil prohibet ea similitudinem unam habere, sicut homo et asinus inquantum sunt animalia.
s-247
test-s247

ex quo sequetur quod deus de rebus propriam cognitionem non habeat, sed communem:
s-248
test-s248
ex quo sequetur quod deus de rebus propriam cognitionem non habeat, sed communem:
nam secundum modum quo similitudo cogniti est in cognoscente, sequitur cognitionis operatio, sicut et calefactio secundum modum caloris;
s-249
test-s249
nam secundum modum quo similitudo cogniti est in cognoscente, sequitur cognitionis operatio, sicut et calefactio secundum modum caloris;
similitudo enim cogniti in cognoscente est sicut forma qua agitur.
s-250
test-s250
similitudo enim cogniti in cognoscente est sicut forma qua agitur.
oportet igitur, si deus de pluribus propriam cognitionem habet, quod ipse sit propria ratio singulorum.
s-251
test-s251
oportet igitur, si deus de pluribus propriam cognitionem habet, quod ipse sit propria ratio singulorum.
quod qualiter sit inuestigandum est.
s-252
test-s252
quod qualiter sit inuestigandum est.
ut enim philosophus dicit, in uiii metaph., formae et definitiones rerum, quae eas significant, sunt similes numeris.
s-253
test-s253
ut enim philosophus dicit, in uiii metaph., formae et definitiones rerum, quae eas significant, sunt similes numeris.
nam in numeris, una unitate addita uel subtracta, species numeri uariatur: ut patet in binario et ternario.
s-254
test-s254
nam in numeris, una unitate addita uel subtracta, species numeri uariatur: ut patet in binario et ternario.
similiter autem est et in definitionibus:
s-255
test-s255
similiter autem est et in definitionibus:
nam una differentia addita uel subtracta uariat speciem;
s-256
test-s256
nam una differentia addita uel subtracta uariat speciem;
substantia enim sensibilis absque rationali, et rationali addito, specie differt.
s-257
test-s257
substantia enim sensibilis absque rationali, et rationali addito, specie differt.
in his autem quae in se multa continent, non sic se habet intellectus ut natura.
s-258
test-s258
in his autem quae in se multa continent, non sic se habet intellectus ut natura.
nam ea quae ad esse alicuius rei requiruntur illius rei natura diuisa esse non patitur:
s-259
test-s259
nam ea quae ad esse alicuius rei requiruntur illius rei natura diuisa esse non patitur:
non enim remanebit animalis natura si a corpore anima subtrahatur.
s-260
test-s260
non enim remanebit animalis natura si a corpore anima subtrahatur.
intellectus uero ea quae sunt in esse coniuncta, interdum disiunctim accipere potest, quando unum eorum in alterius rationem non cadit.
s-261
test-s261
intellectus uero ea quae sunt in esse coniuncta, interdum disiunctim accipere potest, quando unum eorum in alterius rationem non cadit.
et per hoc in ternario potest considerare binarium tantum; et in animali rationali id quod est sensibile tantum.
s-262
test-s262
et per hoc in ternario potest considerare binarium tantum; et in animali rationali id quod est sensibile tantum.
unde intellectus id quod plura complectitur potest accipere ut propriam rationem plurimorum, apprehendendo aliqua illorum absque aliis.
s-263
test-s263
unde intellectus id quod plura complectitur potest accipere ut propriam rationem plurimorum, apprehendendo aliqua illorum absque aliis.
potest enim accipere denarium ut propriam rationem nouenarii, una unitate subtracta; et similiter ut propriam rationem singulorum numerorum infra inclusorum.
s-264
test-s264

similiter etiam in homine accipere potest proprium exemplar animalis irrationalis inquantum huiusmodi, et singularum specierum eius, nisi aliquas differentias adderent positiuas.
s-265
test-s265

propter hoc quidam philosophus, clemens nomine, dixit quod nobiliora in entibus, sunt minus nobilium exemplaria.
s-266
test-s266
propter hoc quidam philosophus, clemens nomine, dixit quod nobiliora in entibus, sunt minus nobilium exemplaria.
diuina autem essentia in se nobilitates omnium entium comprehendit, non quidem per modum compositionis, sed per modum perfectionis, ut supra ostensum est.
s-267
test-s267

forma autem omnis, tam propria quam communis, secundum id quod aliquid ponit, est perfectio quaedam:
s-268
test-s268
forma autem omnis, tam propria quam communis, secundum id quod aliquid ponit, est perfectio quaedam:
non autem imperfectionem includit nisi secundum quod deficit a uero esse.
s-269
test-s269
non autem imperfectionem includit nisi secundum quod deficit a uero esse.
intellectus igitur diuinus id quod est proprium unicuique in essentia sua comprehendere potest, intelligendo in quo eius essentiam imitetur, et in quo ab eius perfectione deficit unumquodque:
s-270
test-s270

utpote, intelligendo essentiam suam ut imitabilem per modum uitae et non cognitionis, accipit propriam formam plantae;
s-271
test-s271
utpote, intelligendo essentiam suam ut imitabilem per modum uitae et non cognitionis, accipit propriam formam plantae;
si uero ut imitabilem per modum cognitionis et non intellectus, propriam formam animalis; et sic de aliis.
s-272
test-s272
si uero ut imitabilem per modum cognitionis et non intellectus, propriam formam animalis; et sic de aliis.
sic igitur patet quod essentia diuina, inquantum est absolute perfecta, potest accipi ut propria ratio singulorum.
s-273
test-s273
sic igitur patet quod essentia diuina, inquantum est absolute perfecta, potest accipi ut propria ratio singulorum.
unde per eam deus propriam cognitionem de omnibus habere potest.
s-274
test-s274
unde per eam deus propriam cognitionem de omnibus habere potest.
quia uero propria ratio unius distinguitur a propria ratione alterius; distinctio autem est pluralitatis principium: oportet in intellectu diuino distinctionem quandam et pluralitatem rationum intellectarum considerare, secundum quod id quod est in intellectu diuino est propria ratio diuersorum.
s-275
test-s275

unde, cum hoc sit secundum quod deus intelligit proprium respectum assimilationis quam habet unaquaeque creatura ad ipsum, relinquitur quod rationes rerum in intellectu diuino non sint plures uel distinctae nisi secundum quod deus cognoscit res pluribus et diuersis modis esse assimilabiles sibi.
s-276
test-s276

et secundum hoc augustinus dicit quod deus alia ratione facit hominem et alia equum; et rationes rerum pluraliter in mente diuina esse dicit.
s-277
test-s277

in quo etiam aliqualiter saluatur platonis opinio ponentis ideas, secundum quas formarentur omnia quae in rebus materialibus existunt.
s-278
test-s278
in quo etiam aliqualiter saluatur platonis opinio ponentis ideas, secundum quas formarentur omnia quae in rebus materialibus existunt.
quod deus omnia simul intelligit.
s-279
test-s279
quod deus omnia simul intelligit.
ex his autem ulterius apparet quod deus omnia simul intelligit.
s-280
test-s280
ex his autem ulterius apparet quod deus omnia simul intelligit.
intellectus enim noster simul multa actu intelligere non potest, quia, cum intellectus in actu sit intellectum in actu, si plura simul actu intelligeret, sequeretur quod intellectus simul esset plura secundum unum genus, quod est impossibile.
s-281
test-s281

dico autem secundum unum genus: quia nihil prohibet idem subiectum informari diuersis formis diuersorum generum, sicut idem corpus est figuratum et coloratum.
s-282
test-s282

species autem intelligibiles, quibus intellectus formatur ad hoc quod sit ipsa intellecta in actu, omnes sunt unius generis:
s-283
test-s283
species autem intelligibiles, quibus intellectus formatur ad hoc quod sit ipsa intellecta in actu, omnes sunt unius generis:
habent enim unam rationem essendi secundum esse intelligibile, licet res quarum sunt species in una essendi non conueniant ratione;
s-284
test-s284
habent enim unam rationem essendi secundum esse intelligibile, licet res quarum sunt species in una essendi non conueniant ratione;
unde nec contrariae sunt per contrarietatem rerum quae sunt extra animam.
s-285
test-s285
unde nec contrariae sunt per contrarietatem rerum quae sunt extra animam.
et inde est quod, quando aliqua multa accipiuntur quocumque modo unita, simul intelliguntur:
s-286
test-s286
et inde est quod, quando aliqua multa accipiuntur quocumque modo unita, simul intelliguntur:
simul enim intelligit totum continuum, non partem post partem; et similiter simul intelligit propositionem, non prius subiectum et postea praedicatum; quia secundum unam totius speciem omnes partes cognoscit.
s-287
test-s287

ex his igitur accipere possumus quod quaecumque plura una specie cognoscuntur, simul possunt intelligi.
s-288
test-s288
ex his igitur accipere possumus quod quaecumque plura una specie cognoscuntur, simul possunt intelligi.
omnia autem quae deus cognoscit, una specie cognoscit, quae est sua essentia.
s-289
test-s289
omnia autem quae deus cognoscit, una specie cognoscit, quae est sua essentia.
omnia igitur simul intelligere potest.
s-290
test-s290
omnia igitur simul intelligere potest.
uis cognoscitiua non cognoscit aliquid actu nisi adsit intentio:
s-292
test-s292
uis cognoscitiua non cognoscit aliquid actu nisi adsit intentio:
unde et phantasmata in organo conseruata interdum non actu imaginamur, quia intentio non fertur ad ea;
s-293
test-s293
unde et phantasmata in organo conseruata interdum non actu imaginamur, quia intentio non fertur ad ea;
appetitus enim alias potentias in actum mouet in agentibus per uoluntatem.
s-294
test-s294
appetitus enim alias potentias in actum mouet in agentibus per uoluntatem.
multa igitur ad quae simul intentio non fertur, non simul intuemur.
s-295
test-s295
multa igitur ad quae simul intentio non fertur, non simul intuemur.
quae autem oportet sub una intentione cadere, oportet simul esse intellecta:
s-296
test-s296
quae autem oportet sub una intentione cadere, oportet simul esse intellecta:
qui enim comparationem duorum considerat, intentionem ad utrumque dirigit et simul intuetur utrumque.
s-297
test-s297
qui enim comparationem duorum considerat, intentionem ad utrumque dirigit et simul intuetur utrumque.
omnia autem quae sunt in diuina scientia sub una intentione necesse est cadere.
s-298
test-s298
omnia autem quae sunt in diuina scientia sub una intentione necesse est cadere.
intendit enim deus suam essentiam perfecte uidere.
s-299
test-s299
intendit enim deus suam essentiam perfecte uidere.
quod est uidere ipsam secundum totam uirtutem suam, sub qua omnia concluduntur.
s-300
test-s300
quod est uidere ipsam secundum totam uirtutem suam, sub qua omnia concluduntur.
Edit as list • Text view • Dependency trees