Sentence view
Universal Dependencies - Latin - ITTB
Language | Latin |
---|
Project | ITTB |
---|
Corpus Part | test |
---|
Annotation | Passarotti, Marco; Testori, Marinella; Zeman, Daniel; González Saavedra, Berta; Cecchini, Flavio Massimiliano |
---|
showing 301 - 400 of 2101 • previous • next
deus igitur, uidendo essentiam suam, simul omnia intuetur.
s-301
test-s301
deus igitur, uidendo essentiam suam, simul omnia intuetur.
intellectus successiue multa considerantis impossibile est esse unam tantum operationem: cum enim operationes secundum obiecta differant, oportebit diuersam esse operationem intellectus qua considerabitur primum, et qua considerabitur secundum.
s-303
test-s303

intellectus autem diuini est una operatio, quae est sua essentia, ut probatum est supra.
s-304
test-s304
intellectus autem diuini est una operatio, quae est sua essentia, ut probatum est supra.
non igitur successiue, sed simul omnia sua cognita considerat.
s-305
test-s305
non igitur successiue, sed simul omnia sua cognita considerat.
successio sine tempore intelligi non potest, nec tempus sine motu: cum tempus sit numerus motus secundum prius et posterius.
s-307
test-s307
successio sine tempore intelligi non potest, nec tempus sine motu: cum tempus sit numerus motus secundum prius et posterius.
in deo autem impossibile est esse motum aliquem, ut ex supra dictis haberi potest.
s-308
test-s308
in deo autem impossibile est esse motum aliquem, ut ex supra dictis haberi potest.
nulla igitur est in consideratione diuina successio.
s-309
test-s309
nulla igitur est in consideratione diuina successio.
et sic omnia quae cognoscit simul considerat.
s-310
test-s310
et sic omnia quae cognoscit simul considerat.
intelligere dei est ipsum suum esse, ut ex supra dictis patet.
s-312
test-s312
intelligere dei est ipsum suum esse, ut ex supra dictis patet.
in esse autem diuino non est prius et posterius, sed est totum simul, ut supra ostensum est.
s-313
test-s313
in esse autem diuino non est prius et posterius, sed est totum simul, ut supra ostensum est.
igitur nec consideratio dei habet prius et posterius, sed omnia simul intelligit.
s-314
test-s314
igitur nec consideratio dei habet prius et posterius, sed omnia simul intelligit.
omnis intellectus intelligens unum post aliud est quandoque potentia intelligens et quandoque actu: dum enim intelligit primum in actu, intelligit secundum in potentia.
s-316
test-s316

intellectus autem diuinus nunquam est in potentia sed semper actu intelligens.
s-317
test-s317
intellectus autem diuinus nunquam est in potentia sed semper actu intelligens.
non igitur intelligit res successiue, sed omnia simul intelligit.
s-318
test-s318
non igitur intelligit res successiue, sed omnia simul intelligit.
huic autem ueritati testimonium sacra scriptura affert:
s-319
test-s319
huic autem ueritati testimonium sacra scriptura affert:
dicitur enim iac. 1-17, quod apud deum non est transmutatio nec uicissitudinis obumbratio.
s-320
test-s320
dicitur enim iac. 1-17, quod apud deum non est transmutatio nec uicissitudinis obumbratio.
quod cognitio dei non est habitualis.
s-321
test-s321
quod cognitio dei non est habitualis.
ex hoc autem apparet quod in deo non est habitualis cognitio.
s-322
test-s322
ex hoc autem apparet quod in deo non est habitualis cognitio.
in quibuscumque enim est habitualis cognitio, non omnia simul cognoscuntur, sed dum quaedam cognoscuntur actu, alia cognoscuntur habitu.
s-323
test-s323
in quibuscumque enim est habitualis cognitio, non omnia simul cognoscuntur, sed dum quaedam cognoscuntur actu, alia cognoscuntur habitu.
deus autem omnia simul actu intelligit, ut probatum est.
s-324
test-s324
deus autem omnia simul actu intelligit, ut probatum est.
non est igitur in eo habitualis cognitio.
s-325
test-s325
non est igitur in eo habitualis cognitio.
habens habitum et non considerans est quodammodo in potentia, aliter tamen quam ante intelligere.
s-327
test-s327
habens habitum et non considerans est quodammodo in potentia, aliter tamen quam ante intelligere.
ostensum est autem quod intellectus diuinus nullo modo est in potentia.
s-328
test-s328
ostensum est autem quod intellectus diuinus nullo modo est in potentia.
nullo igitur modo est in ipso habitualis cognitio.
s-329
test-s329
nullo igitur modo est in ipso habitualis cognitio.
omnis intellectus habitualiter aliquid cognoscentis est aliud eius essentia quam sua operatio intellectualis, quae est ipsa consideratio:
s-331
test-s331
omnis intellectus habitualiter aliquid cognoscentis est aliud eius essentia quam sua operatio intellectualis, quae est ipsa consideratio:
intellectui enim habitualiter cognoscenti deest sua operatio; non autem eius essentia deesse ei potest.
s-332
test-s332
intellectui enim habitualiter cognoscenti deest sua operatio; non autem eius essentia deesse ei potest.
in deo autem sua essentia est sua operatio, ut supra ostensum est.
s-333
test-s333
in deo autem sua essentia est sua operatio, ut supra ostensum est.
non est igitur in eius intellectu habitualis cognitio.
s-334
test-s334
non est igitur in eius intellectu habitualis cognitio.
intellectus habitualiter tantum cognoscens non est in sua ultima perfectione:
s-336
test-s336
intellectus habitualiter tantum cognoscens non est in sua ultima perfectione:
unde nec felicitas, quae est optimum, ponitur secundum habitum, sed secundum actum.
s-337
test-s337
unde nec felicitas, quae est optimum, ponitur secundum habitum, sed secundum actum.
si igitur deus est habitualiter cognoscens per suam substantiam, secundum suam substantiam consideratus non erit uniuersaliter perfectus.
s-338
test-s338
si igitur deus est habitualiter cognoscens per suam substantiam, secundum suam substantiam consideratus non erit uniuersaliter perfectus.
cuius contrarium ostensum est supra.
s-339
test-s339
cuius contrarium ostensum est supra.
ostensum est quod ipse est intelligens per essentiam suam, non autem per aliquas species intelligibiles essentiae superadditas.
s-341
test-s341
ostensum est quod ipse est intelligens per essentiam suam, non autem per aliquas species intelligibiles essentiae superadditas.
omnis autem intellectus in habitu per aliquas species intelligit:
s-342
test-s342
omnis autem intellectus in habitu per aliquas species intelligit:
nam habitus uel est habilitatio quaedam intellectus ad recipiendum species intelligibiles quibus actu fiat intelligens; uel est ordinata aggregatio ipsarum specierum existentium in intellectu non secundum completum actum, sed medio modo inter potentiam et actum.
s-343
test-s343

non est igitur in ipso habitualis scientia.
s-344
test-s344
non est igitur in ipso habitualis scientia.
habitus quaedam qualitas est.
s-346
test-s346
habitus quaedam qualitas est.
deo autem non potest nec qualitas nec aliquod accidens accidere, ut supra probatum est.
s-347
test-s347
deo autem non potest nec qualitas nec aliquod accidens accidere, ut supra probatum est.
non igitur deo competit habitualis cognitio.
s-348
test-s348
non igitur deo competit habitualis cognitio.
quia uero dispositio qua quis est habitu tantum considerans aut uolens uel agens assimilatur dispositioni dormientis, hinc est quod dauid, ut habitualem dispositionem a deo remoueret, dicit:
s-349
test-s349

ecce, non dormitauit neque dormiet qui custodit israel.
s-350
test-s350
ecce, non dormitauit neque dormiet qui custodit israel.
hinc etiam est quod eccli. 23-28 dicitur:
s-351
test-s351
hinc etiam est quod eccli. 23-28 dicitur:
oculi domini multo sunt lucidiores super solem:
s-352
test-s352
oculi domini multo sunt lucidiores super solem:
nam sol semper est in actu lucendi.
s-353
test-s353
nam sol semper est in actu lucendi.
quod cognitio dei non est discursiua.
s-354
test-s354
quod cognitio dei non est discursiua.
ex hoc autem ulterius habetur quod diuina consideratio non est ratiocinatiua uel discursiua.
s-355
test-s355
ex hoc autem ulterius habetur quod diuina consideratio non est ratiocinatiua uel discursiua.
tunc enim ratiocinatiua est nostra consideratio quando ab uno considerato in aliud transimus, sicut syllogizando a principiis in conclusiones.
s-356
test-s356

non enim ex hoc aliquis ratiocinatur uel discurrit quod inspicit qualiter conclusio ex praemissis sequatur, simul utrumque considerans:
s-357
test-s357
non enim ex hoc aliquis ratiocinatur uel discurrit quod inspicit qualiter conclusio ex praemissis sequatur, simul utrumque considerans:
hoc enim contingit non argumentando, sed argumenta iudicando; sicut nec cognitio materialis est ex hoc quod materialia diiudicat.
s-358
test-s358
hoc enim contingit non argumentando, sed argumenta iudicando; sicut nec cognitio materialis est ex hoc quod materialia diiudicat.
ostensum est autem quod deus non considerat unum post aliud quasi successiue, sed simul omnia.
s-359
test-s359
ostensum est autem quod deus non considerat unum post aliud quasi successiue, sed simul omnia.
non ergo eius cognitio est ratiocinatiua uel discursiua: quamuis omnem discursum et ratiocinationem cognoscat.
s-360
test-s360
non ergo eius cognitio est ratiocinatiua uel discursiua: quamuis omnem discursum et ratiocinationem cognoscat.
omnis ratiocinans alia consideratione intuetur principia et conclusionem:
s-362
test-s362
omnis ratiocinans alia consideratione intuetur principia et conclusionem:
non enim oporteret, consideratis principiis, ad conclusionem procedere, si ex hoc ipso quod principia considerantur conclusiones etiam considerarentur.
s-363
test-s363

deus autem cognoscit omnia operatione una, quae est sua essentia, ut supra probatum est.
s-364
test-s364
deus autem cognoscit omnia operatione una, quae est sua essentia, ut supra probatum est.
non est igitur sua cognitio ratiocinatiua.
s-365
test-s365
non est igitur sua cognitio ratiocinatiua.
omnis ratiocinatiua cognitio habet aliquid de potentia et aliquid de actu:
s-367
test-s367
omnis ratiocinatiua cognitio habet aliquid de potentia et aliquid de actu:
nam conclusiones in principiis sunt in potentia.
s-368
test-s368
nam conclusiones in principiis sunt in potentia.
in diuino autem intellectu potentia locum non habet, ut supra ostensum est.
s-369
test-s369
in diuino autem intellectu potentia locum non habet, ut supra ostensum est.
non est igitur eius intellectus discursiuus.
s-370
test-s370
non est igitur eius intellectus discursiuus.
in omni scientia discursiua oportet aliquid esse causatum:
s-372
test-s372
in omni scientia discursiua oportet aliquid esse causatum:
nam principia sunt quodammodo causa efficiens conclusionis;
s-373
test-s373
nam principia sunt quodammodo causa efficiens conclusionis;
unde et demonstratio dicitur syllogismus faciens scire.
s-374
test-s374
unde et demonstratio dicitur syllogismus faciens scire.
in diuina autem scientia nihil potest esse causatum: cum sit ipse deus, ut ex superioribus patet.
s-375
test-s375
in diuina autem scientia nihil potest esse causatum: cum sit ipse deus, ut ex superioribus patet.
dei igitur scientia non potest esse discursiua.
s-376
test-s376
dei igitur scientia non potest esse discursiua.
ea quae naturaliter cognoscuntur, absque ratiocinatione nobis sunt nota: sicut patet de primis principiis.
s-378
test-s378
ea quae naturaliter cognoscuntur, absque ratiocinatione nobis sunt nota: sicut patet de primis principiis.
sed in deo non potest esse cognitio nisi naturalis, immo nisi essentialis:
s-379
test-s379
sed in deo non potest esse cognitio nisi naturalis, immo nisi essentialis:
sua enim scientia est sua essentia, ut supra probatum est.
s-380
test-s380
sua enim scientia est sua essentia, ut supra probatum est.
dei igitur cognitio non est ratiocinatiua.
s-381
test-s381
dei igitur cognitio non est ratiocinatiua.
omnem motum necesse est reduci in primum mouens quod est mouens tantum et non motum.
s-383
test-s383
omnem motum necesse est reduci in primum mouens quod est mouens tantum et non motum.
illud igitur a quo est prima origo motus, oportet omnino esse mouens non motum.
s-384
test-s384
illud igitur a quo est prima origo motus, oportet omnino esse mouens non motum.
hoc autem est intellectus diuinus, ut supra ostensum est.
s-385
test-s385
hoc autem est intellectus diuinus, ut supra ostensum est.
oportet igitur intellectum diuinum omnino esse mouentem non motum.
s-386
test-s386
oportet igitur intellectum diuinum omnino esse mouentem non motum.
ratiocinatio autem est quidam motus intellectus transeuntis ab uno in aliud.
s-387
test-s387
ratiocinatio autem est quidam motus intellectus transeuntis ab uno in aliud.
non est igitur diuinus intellectus ratiocinatiuus.
s-388
test-s388
non est igitur diuinus intellectus ratiocinatiuus.
quod est supremum in nobis est inferius eo quod in deo est:
s-390
test-s390
quod est supremum in nobis est inferius eo quod in deo est:
nam inferius non attingit superius nisi in sui summo.
s-391
test-s391
nam inferius non attingit superius nisi in sui summo.
supremum autem in nostra cognitione est, non ratio, sed intellectus, qui est rationis origo.
s-392
test-s392
supremum autem in nostra cognitione est, non ratio, sed intellectus, qui est rationis origo.
dei igitur cognitio non est ratiocinatiua, sed intellectualis tantum.
s-393
test-s393
dei igitur cognitio non est ratiocinatiua, sed intellectualis tantum.
a deo omnis defectus remouendus est: eo quod ipse est simpliciter perfectus, ut supra ostensum est.
s-395
test-s395
a deo omnis defectus remouendus est: eo quod ipse est simpliciter perfectus, ut supra ostensum est.
sed ex imperfectione intellectualis naturae prouenit ratiocinatiua cognitio.
s-396
test-s396
sed ex imperfectione intellectualis naturae prouenit ratiocinatiua cognitio.
nam quod per aliud cognoscitur minus est notum eo quod per se cognoscitur; nec ad id quod per aliud est notum natura cognoscentis sufficit sine eo per quod fit notum.
s-397
test-s397

in cognitione autem ratiocinatiua fit aliquid notum per aliud:
s-398
test-s398
in cognitione autem ratiocinatiua fit aliquid notum per aliud:
quod autem intellectualiter cognoscitur per se est notum, et ad ipsum cognoscendum natura cognoscentis sufficit absque exteriori medio.
s-399
test-s399
quod autem intellectualiter cognoscitur per se est notum, et ad ipsum cognoscendum natura cognoscentis sufficit absque exteriori medio.
unde manifestum est quod defectiuus quidam intellectus est ratio.
s-400
test-s400
unde manifestum est quod defectiuus quidam intellectus est ratio.
Edit as list • Text view • Dependency trees