979
979
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
er
10
46 JUS REG. MONT. LID. 1, CAP. 2.
Cap. 2.
De urburariis et regimine ipsorum.
Tractaturi divina favente gracia? de urburarüs, de quibus
parum vel nihil usque ad hec tempora seriptum est, eum tamen
nihil sit&. de contingentibus obmittendum, luculentam trademus
doctrinam.
$ 1. Urburarii autem dicuntur ab urbura, quam ipsis tota
fide committimus gubernandam, ut universum populum montanum
nobis acceptabilem reddant atque gratum, cujus defensorem nos
constituib oriens? ex alto, ab omni injuria conservent a quibus-
libet noxis defendendo discordiasque sedent intor suos subditos
ubique concordiam reformando. Cur enim ad arma et ad rixas
procedere paciautur, quos possunt sua jurisdiecione compescere in
quiete, ut dietus populus suis laboribus et nostro rei publice
utiliter valeat insudare argentifodium nostrum in omnl parte
liberaliter excolendo, et unusquisque pacifice possideat et quiete,
quod sibi sors dederit divina? De suis taque. possint laboribus
sub regali proteccione merito jocundari, non ut quod quisque
vigilans laboransque lucri invenerit, alterque. dormiens negligens-
que sine racione occupet violenter, quia laborantibus et non
negligentibus nostris intendimus legibus subvenire, nec quemquam
alterius locupletari jactura juxta legitimas sancciones jus patitur
naturale. $ 2. Sed cum homo dignissima sit creaturarum,9 co
quod sibi competit uti racione, optamus omnia hec fici previa
racione, que virtutum omnium dicitur esse mater, prout auctori-
tate eminentissimi moralis philosophi Senece receptum est dicentis:
quod virtus est fiha racionis, iterumque seribentis imperatori
Neroni a racionis regimine exorbitantüi: si vis omnia tibi subicere,
te subice racioni; multos enim reges, si racio to reget. Patet
ergo, quod cum racione regentes verl regiminis tramite nequeunt
deviare. $ 3. Expedit itaque bonis rectoribus diligenter modum? in
Cap. 2. a) clemencia W, E. b) omnipotens I. c) creatura Pei, Sch.
d) Erg. nach W, E, V.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile