EN | ES |

Facsimile view

979


< Page >

er

10

46 JUS REG. MONT. LID. 1, CAP. 2.

Cap. 2. De urburariis et regimine ipsorum.

Tractaturi divina favente gracia? de urburarüs, de quibus parum vel nihil usque ad hec tempora seriptum est, eum tamen nihil sit&. de contingentibus obmittendum, luculentam trademus doctrinam.

$ 1. Urburarii autem dicuntur ab urbura, quam ipsis tota fide committimus gubernandam, ut universum populum montanum nobis acceptabilem reddant atque gratum, cujus defensorem nos constituib oriens? ex alto, ab omni injuria conservent a quibus- libet noxis defendendo discordiasque sedent intor suos subditos ubique concordiam reformando. Cur enim ad arma et ad rixas procedere paciautur, quos possunt sua jurisdiecione compescere in quiete, ut dietus populus suis laboribus et nostro rei publice utiliter valeat insudare argentifodium nostrum in omnl parte liberaliter excolendo, et unusquisque pacifice possideat et quiete, quod sibi sors dederit divina? De suis taque. possint laboribus sub regali proteccione merito jocundari, non ut quod quisque vigilans laboransque lucri invenerit, alterque. dormiens negligens- que sine racione occupet violenter, quia laborantibus et non negligentibus nostris intendimus legibus subvenire, nec quemquam alterius locupletari jactura juxta legitimas sancciones jus patitur naturale. $ 2. Sed cum homo dignissima sit creaturarum,9 co quod sibi competit uti racione, optamus omnia hec fici previa racione, que virtutum omnium dicitur esse mater, prout auctori- tate eminentissimi moralis philosophi Senece receptum est dicentis: quod virtus est fiha racionis, iterumque seribentis imperatori Neroni a racionis regimine exorbitantüi: si vis omnia tibi subicere, te subice racioni; multos enim reges, si racio to reget. Patet ergo, quod cum racione regentes verl regiminis tramite nequeunt deviare. $ 3. Expedit itaque bonis rectoribus diligenter modum? in

Cap. 2. a) clemencia W, E. b) omnipotens I. c) creatura Pei, Sch. d) Erg. nach W, E, V.



Text viewManuscript line view