979
979
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
10
20
N
er
232 JUS REG. MONT. LID. IV, CAP. 7.
Cap. 7.
De reorum defensionibus.
T. Sieut enin agentibus contra reos peticiones sunt prodite,
simili modo excepeiones reis in defensionis subsidium conceduntur,
interdum ad judicium declinandum et interdum ad peticionem
actoris elidendam.
§ 1. Et dicitur excepcio peticionis elisio. Et sicut peticio
eliditur per excepcionem, sie excepcio per replicacionem oeliditur,
ac replicacio per duplicacionem; ita eciam duplicacio per tripli-
cacionem ct sic deinceps. Nomina defensionum diversimode
nuncupantur; sed tamen largo modo excepcionis sumpto vocabulo
quevis istarum defensionum excepceio nominatur, quia defendendo
intentum partis adverse nititur enervare, Sed omnia hoc sciri
oportet, ut hujus juris plena experiencia habeatur; turpe enim est
unicuique, ignorare jus, in quo versatur.
IL $ 2. His vero cognitüs reus, si quas habot defensiones
contra judicem aut actorem, proponat, ex quibuseumque causis
sibi competere videantur, jus suum viriliter defendendo, quia
nulli est juris beneplacitum denegandum, nee cuiquam facit
injuriam jus sibi debitum prosequendo. $ 3. Sed sciendum est,
quod omnes excepciones competentes contra judicem vel ad ojus
judicium declinandum sunt primo et principaliter opponende.
Omnes dilatorie'ante litis. contestacionem similiter opponantur;
postea obiciens non auditur, nisi de novo, que tunc obicit, se
didicisse affirmaverit juramento; quia novo morbo convenit nova
antidota preparari. $ 4 Excommunicacio vero contra judicem
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile