977
977
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Transitus Beatae Mariae. 355
lentibus. Angeli vero, gui erant in nubibus, percus-
serunt populum caecitate.
XII.
Tunc princeps ille clamavit dicens: Deprecor te,
sancte Petre, ne me despicias, quaeso, in tanta ne-
cessitate, quia tormentis magnis crucior valde. Memor
esto quod, quando in praetorio ancilla ostiaria te re-
cognovit et dixit ceteris, ut calumniarentur tibi, tunc
ego locutus sum pro te bona. Tunc respondens Petrus
ait: Non est meum aliud dare tibi: si autem credi-
deris toto corde in dominum Jesum Christum, quem
ista portavit in utero, et virgo permansit post partum,
clementia Domini, quae larga pietate salvat indignos,
dabit tibi salutem. Ad haec ille respondit: Numquid
non credimus? Sed quid faciemus? Inimicus humani
veneris excaecavit corda nostra, et confusio operuit
vultum nostrum, ne confiteamur magnalia Dei, ma-
xime cum ipsi malediximus contra Christum (palam)
clamantes: Sanguis eius super nos et super filios no-
stros. Tunc Petrus ait: Ecce haec maledictio (ei)
nocebit, qui infidelis ei permansit; convertentibus
autem se ad Deum misericordia non negatur. Et ille
ait: Omnia credo, quae mihi dicis, tantum deprecor,
miserere mei, ne moriar.
XIII.
Tune Petrus fecit stare lectum et ait illi: Si cre-
dideris in toto corde in dominum Jesum Christum, sol-
ventur a feretro manus tuae. Et cum haec dixisset: (hoc
credo), statim solutae sunt manus eius a feretro, et coe-
pit stare pedibus suis; sed erant brachia eius arida, et
non discessit ab eo supplicium. Tune Petrus ait illi:
Accede ad corpus et osculare lectum et loquere:
Credo in Deum et in Dei filium, quem ista portavit,
Jesum Christum, et credo omnia, quaecunque locutus
est mihi Petrus apostolus Dei. Et accedens osculatus
est lectum, et statim omnis dolor recessit ab eo et
sanatae sunt manus eius. Tune coepit benedicere
Deum largiter et de libris Moysi testimonium reddere
laudibus Christi, ita ut etiam ipsi apostoli mirarentur
et flerent prae gaudio, laudantes nomen Domini.
*
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile