EN | ES |

Facsimile view

977


< Page >

Transitus Beatae Mariae. 355

lentibus. Angeli vero, gui erant in nubibus, percus- serunt populum caecitate.

XII.

Tunc princeps ille clamavit dicens: Deprecor te, sancte Petre, ne me despicias, quaeso, in tanta ne- cessitate, quia tormentis magnis crucior valde. Memor esto quod, quando in praetorio ancilla ostiaria te re- cognovit et dixit ceteris, ut calumniarentur tibi, tunc ego locutus sum pro te bona. Tunc respondens Petrus ait: Non est meum aliud dare tibi: si autem credi- deris toto corde in dominum Jesum Christum, quem ista portavit in utero, et virgo permansit post partum, clementia Domini, quae larga pietate salvat indignos, dabit tibi salutem. Ad haec ille respondit: Numquid non credimus? Sed quid faciemus? Inimicus humani veneris excaecavit corda nostra, et confusio operuit vultum nostrum, ne confiteamur magnalia Dei, ma- xime cum ipsi malediximus contra Christum (palam) clamantes: Sanguis eius super nos et super filios no- stros. Tunc Petrus ait: Ecce haec maledictio (ei) nocebit, qui infidelis ei permansit; convertentibus autem se ad Deum misericordia non negatur. Et ille ait: Omnia credo, quae mihi dicis, tantum deprecor, miserere mei, ne moriar.

XIII.

Tune Petrus fecit stare lectum et ait illi: Si cre- dideris in toto corde in dominum Jesum Christum, sol- ventur a feretro manus tuae. Et cum haec dixisset: (hoc credo), statim solutae sunt manus eius a feretro, et coe- pit stare pedibus suis; sed erant brachia eius arida, et non discessit ab eo supplicium. Tune Petrus ait illi: Accede ad corpus et osculare lectum et loquere: Credo in Deum et in Dei filium, quem ista portavit, Jesum Christum, et credo omnia, quaecunque locutus est mihi Petrus apostolus Dei. Et accedens osculatus est lectum, et statim omnis dolor recessit ab eo et sanatae sunt manus eius. Tune coepit benedicere Deum largiter et de libris Moysi testimonium reddere laudibus Christi, ita ut etiam ipsi apostoli mirarentur et flerent prae gaudio, laudantes nomen Domini.

*



Text viewManuscript line view