977
977
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
354
'Transitus Beatae Mariae.
X.
Tune igitur sanctum corpus imposuerunt feretro
dixeruntque ad invicem apostoli: Quis palmam hanc
ante feretrum eius portabit? Tune Johannes ait ad
Petrum: Tu [qui] praecedis nos in apostolatu, debes
palmam lance ante lectum ipsius [ferre]. Cui Petrus
respondit: Tu solus ex nobis virgo es electus a Do-
mino, et tantam gratiam invenisti, ut super pectus
eius recumberes. Et ipse dum pro salute nostra in
crucis stipite penderet, hanc tibi ore proprio commen-
davit. 'Tu igitur portare debes hanc palmam et nos
suscipiamus corpus illud ad portandum usque ad lo-
cum monumenti, (Cui Paulus ait: Et ego, qui iunior
sum omnium vestrum, portabo tecum.) Posthaec Petrus
elevans: Accipite corpus, coepit cantare et dicere:
Exiit Isra@l de Aegypto, Alleluia. Portabant autem
cum eo ceteri apostoli corpus beatae Mariae, et Jo-
hannes palmam ferebat luminis ante feretrum. Ceteri
vero apostoli canebant voce suavissima.
XI.
Et ecce novum (factum est) miraculum. Apparuit
nubes super feretrum magna vaide, sicut apparere
solet magnus circulus iuxta splendorem lunae; et an-
gelorum exercitus erat in nubibus, canticum suavi-
tatis emittens, et resonabat terra a sonitu dulcedinis
magnae. 'Tunc egressus de civitate populus, fere quin-
decim milia (hominum), mirabantur, dicentes: Quis
est sonitus iste tantae suavitatis? "Tunc stetit unus,
qui diceret illis: Maria exiit de corpore, et discipuli
Iesu circa eam laudes dicunt. Et respicientes viderunt
coronatum lectum magna gloria, et apostolos can-
tantes voce magna. Et ecce unus ex illis, qui erat
princeps sacerdotum Iudaeorum in ordine suo, repletus
furore et ira dixit ad reliquos: Ecce tabernaculum
illus, qui nos turbavit et omne genus nostrum, qua-
lem gloriam accepit? Et accedens voluit evertere fe-
retrum et corpus ad terram deiicere. Et statim aru-
erunt manus eius ab ipsius cubitibus et adhaeserunt
lecto. Et elevantibus apostolis feretrum pars eius pen-
debat et pars eius haerebat ad lectum, et torquebatur
supplicio vehementer ambulantibus apostolis et psal-
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile