EN | ES |

Facsimile view

977


< Page >

354

'Transitus Beatae Mariae.

X.

Tune igitur sanctum corpus imposuerunt feretro dixeruntque ad invicem apostoli: Quis palmam hanc ante feretrum eius portabit? Tune Johannes ait ad Petrum: Tu [qui] praecedis nos in apostolatu, debes palmam lance ante lectum ipsius [ferre]. Cui Petrus respondit: Tu solus ex nobis virgo es electus a Do- mino, et tantam gratiam invenisti, ut super pectus eius recumberes. Et ipse dum pro salute nostra in crucis stipite penderet, hanc tibi ore proprio commen- davit. 'Tu igitur portare debes hanc palmam et nos suscipiamus corpus illud ad portandum usque ad lo- cum monumenti, (Cui Paulus ait: Et ego, qui iunior sum omnium vestrum, portabo tecum.) Posthaec Petrus elevans: Accipite corpus, coepit cantare et dicere: Exiit Isra@l de Aegypto, Alleluia. Portabant autem cum eo ceteri apostoli corpus beatae Mariae, et Jo- hannes palmam ferebat luminis ante feretrum. Ceteri vero apostoli canebant voce suavissima.

XI.

Et ecce novum (factum est) miraculum. Apparuit nubes super feretrum magna vaide, sicut apparere solet magnus circulus iuxta splendorem lunae; et an- gelorum exercitus erat in nubibus, canticum suavi- tatis emittens, et resonabat terra a sonitu dulcedinis magnae. 'Tunc egressus de civitate populus, fere quin- decim milia (hominum), mirabantur, dicentes: Quis est sonitus iste tantae suavitatis? "Tunc stetit unus, qui diceret illis: Maria exiit de corpore, et discipuli Iesu circa eam laudes dicunt. Et respicientes viderunt coronatum lectum magna gloria, et apostolos can- tantes voce magna. Et ecce unus ex illis, qui erat princeps sacerdotum Iudaeorum in ordine suo, repletus furore et ira dixit ad reliquos: Ecce tabernaculum illus, qui nos turbavit et omne genus nostrum, qua- lem gloriam accepit? Et accedens voluit evertere fe- retrum et corpus ad terram deiicere. Et statim aru- erunt manus eius ab ipsius cubitibus et adhaeserunt lecto. Et elevantibus apostolis feretrum pars eius pen- debat et pars eius haerebat ad lectum, et torquebatur supplicio vehementer ambulantibus apostolis et psal-



Text viewManuscript line view