977
977
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Transitus Beatae Mariae. 353
spiritus obviantes mihi. Cui salvator respondit: Cum
ego missus a patre pro salute mundi fuissem suspensus
in cruce, ad me princeps tenebrarum venit; sed dum
nullum sui in me operis vestigium invenire praeva-
luit, vietus et conculcatus abscessit, Tu ubi videbis
eum, videbis quidem (communi) lege humani generis,
per quam sortita es finem mortis; non autem nocere
potest tibi, quia tecum sum, ut adiuvem te. Veni se-
cura, quia expectat te caelestis militia, ut te intro-
ducat ad paradisi gaudia. Et haec dicente Domino
exurgens Maria de pavimento, aecubuit super lectum
suum, et gratias agens Deo, emisit spiritum. Viderunt
autem apostoli animam eius tanti candoris esse, ut
nulla mortalium lingua digne possit effari: vincebat
enim omnem candorem nivis et universi metalli et
argenti radiantis magna luminis claritate.
VIII.
Tune salvator locutus est, dicens: Surge Petre
et accipe corpus Mariae et dimitte illud in. dextram
partem civitatis ad orientem, et invenies ibi monu-
mentum novum, in quo ponetis eam, et expectate,
donec veniam ad vos. Et haec dicens Dominus tra-
didit animam sanctae Mariae Michaéli (archangelo),
qui erat praepositus paradisi et princeps gentis Ju-
daeorum; et Gabriel (archangelus) ibat cum illis. Et
statim salvator eaelo est receptus cum angelis.
IX.
Tres autem virgines, quae ibidem erant et vigi-
labant, susceperunt corpus beatae Mariae, ut lavarent
illud more funeris. Cumque spoliassent illam vestibus
suis, sacrum corpus illud tanta claritate resplenduit,
ut tangi quidem posset pro obsequio, videri autem
species prae nimia luce coruscante non posset; (et)
Domini splendor apparuit magnus, et sentiebatur nihil,
corpus dum lavaretur mundissimum et nullo humore
sordis infectum. Cumque vestissent eam linteis mor-
talibus, paulatim lux illa obscurata est. Et erat corpus
beatae Mariae simile floribus lilii, et odor suavitatis
magnae egrediebatur ex ea, ita ut ei similis suavitas
inveniri nulla posset.
23
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile