EN | ES |

966

966


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

54

habendi iusticie complementum. Séd quando deficit iuris suffragium, tunc ex auctoritate principis consulto domino est bellandum... Tercia con- dicio est intencio recta... Sine istis condicionibus non licet cuiquam proximum debellare, et per consequens oportet causam, pro qua quis pugnat aut saltem pugnare debeat, esse dei misteria et non bona tempo- ralia. Nemo namque debet se bello exponere, quod est periculum mortis, nisi in causa, qua mortuus foret martir. Necesse est ergo intencionem bellantis purgari a putredine vane fame, a libidine dominandi et zelo propriam iniuriam vindieandi et ira culpabili, postposita autem cupiditate temporalia perquirendi... Ex qua sentencia patet, ipsos insipientes esse et non habentes fidem vivacem caritate formatam, qui se mortis periculo exponunt in causa, quam ignorant esse dei iusticiam, propter stipendia magna, ducti magis cupiditate insaciabili quam zelo iusticie, quorum merces temporalis, eum affuerit damnacio perpetua pro perpetrato faci- nore, eis non proficiet sed nocebit. Que enim maior stulticia, quam DBoemum gentem suam debellare propriam causa racionabili non habita propter temporale commodum, quo quesito et obtento et occiso suo pro- cimo sibi dominabitur aliena nacio, que, si posset, ipsam non solum bonis privaret fortune, sed, ut verisimile est, evisceraret, misericordia postposita qualicunque. Adverte ergo, o gens boemica, tempestive, ne cecitate ducta tuam conculces culpabiliter et iniuste propriam nacionem! Si enim vix licet christianum in iudicio bona sua repetere, quomodo plus distat a lege Christi pugnare, ubi causa non subest racionabilis, sed stipendium solum, quod facile perpenditur, temporale ...

Nulli... christiano licet dubitare. quin debeat sub pena peccati mortalis servare mandata domini nunquam persequendo fratrem per se vel per alium, nisi propter caritatem fraternam, diligendo ipsum plus, quam omne bonum fortune, pro quo prosequitur. Scribitur namque Mat. 5: audistis, quod dictum est antiquis, non occides etc. Ubi communiter in textu ira illicita erga fratrem est prohibita, sicut verbum derisorium, irracionabile, obprobriosum, contumeliosum aut aliter irritativum non sub quacunque pena, sed sub pena dampnacionis perpetue. Caritatem autem servare fraternam preservando se ab ira lege dei prohibita sub pena, que premittitur, valde difficile Boemis invadere saltem volentibus homines proprie nacionis, quia inter omnes artes videtur, quod cum arte bellandi stat de diffieillimo observancia caritatis, quam tamen oportet omnem hominem habere de necessitate salutis. Et sic neminem licet suum fra- trem invadere nisi propter amorein et commodum sie invasi, cum aliter ibi deesset intenceio caritatis ... Sic DBoemi, quibus non desunt inimicicie, quadam, ut apparet, cecitate moti, aliis inimicis ex hoc gaudentibus et finem expectantibus eis valde prosperum, proprios, ut videtur, culpa- biliter et saltem imprudenter velud talpe subterranee lucem odientes volunt invadere indiscrete. Ad cuius nutum, consilium vel mandatum faciunt hec, deus novit! Sed hoc ex scriptura cognosco, quod Joab facinora perpetrans Salomonis precepto ad altare occissus est. Et indubitanter estimo, quod idem eveniet ipsis, qu? se legis evangelice pretendunt ze- latores et tamen simplices proprie nacionis invadunt, pretermissis con-


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile