[1] |
|
---|
[2] |
habendi iusticie complementum. Séd quando deficit iuris suffragium, tunc
|
---|
[3] |
ex auctoritate principis consulto domino est bellandum... Tercia con-
|
---|
[4] |
dicio est intencio recta... Sine istis condicionibus non licet cuiquam
|
---|
[5] |
proximum debellare, et per consequens oportet causam, pro qua quis
|
---|
[6] |
pugnat aut saltem pugnare debeat, esse dei misteria et non bona tempo-
|
---|
[7] |
ralia. Nemo namque debet se bello exponere, quod est periculum mortis,
|
---|
[8] |
nisi in causa, qua mortuus foret martir. Necesse est ergo intencionem
|
---|
[9] |
bellantis purgari a putredine vane fame, a libidine dominandi et zelo
|
---|
[10] |
propriam iniuriam vindieandi et ira culpabili, postposita autem cupiditate
|
---|
[11] |
temporalia perquirendi... Ex qua sentencia patet, ipsos insipientes esse
|
---|
[12] |
et non habentes fidem vivacem caritate formatam, qui se mortis periculo
|
---|
[13] |
exponunt in causa, quam ignorant esse dei iusticiam, propter stipendia
|
---|
[14] |
magna, ducti magis cupiditate insaciabili quam zelo iusticie, quorum
|
---|
[15] |
merces temporalis, eum affuerit damnacio perpetua pro perpetrato faci-
|
---|
[16] |
nore, eis non proficiet sed nocebit. Que enim maior stulticia, quam
|
---|
[17] |
DBoemum gentem suam debellare propriam causa racionabili non habita
|
---|
[18] |
propter temporale commodum, quo quesito et obtento et occiso suo pro-
|
---|
[19] |
cimo sibi dominabitur aliena nacio, que, si posset, ipsam non solum
|
---|
[20] |
bonis privaret fortune, sed, ut verisimile est, evisceraret, misericordia
|
---|
[21] |
postposita qualicunque. Adverte ergo, o gens boemica, tempestive, ne
|
---|
[22] |
cecitate ducta tuam conculces culpabiliter et iniuste propriam nacionem!
|
---|
[23] |
Si enim vix licet christianum in iudicio bona sua repetere, quomodo
|
---|
[24] |
plus distat a lege Christi pugnare, ubi causa non subest racionabilis,
|
---|
[25] |
sed stipendium solum, quod facile perpenditur, temporale ...
|
---|
[26] |
Nulli... christiano licet dubitare. quin debeat sub pena peccati
|
---|
[27] |
mortalis servare mandata domini nunquam persequendo fratrem per se
|
---|
[28] |
vel per alium, nisi propter caritatem fraternam, diligendo ipsum plus,
|
---|
[29] |
quam omne bonum fortune, pro quo prosequitur. Scribitur namque Mat. 5:
|
---|
[30] |
audistis, quod dictum est antiquis, non occides etc. Ubi communiter in
|
---|
[31] |
textu ira illicita erga fratrem est prohibita, sicut verbum derisorium,
|
---|
[32] |
irracionabile, obprobriosum, contumeliosum aut aliter irritativum non sub
|
---|
[33] |
quacunque pena, sed sub pena dampnacionis perpetue. Caritatem autem
|
---|
[34] |
servare fraternam preservando se ab ira lege dei prohibita sub pena,
|
---|
[35] |
que premittitur, valde difficile Boemis invadere saltem volentibus homines
|
---|
[36] |
proprie nacionis, quia inter omnes artes videtur, quod cum arte bellandi
|
---|
[37] |
stat de diffieillimo observancia caritatis, quam tamen oportet omnem
|
---|
[38] |
hominem habere de necessitate salutis. Et sic neminem licet suum fra-
|
---|
[39] |
trem invadere nisi propter amorein et commodum sie invasi, cum aliter
|
---|
[40] |
ibi deesset intenceio caritatis ... Sic DBoemi, quibus non desunt inimicicie,
|
---|
[41] |
quadam, ut apparet, cecitate moti, aliis inimicis ex hoc gaudentibus et
|
---|
[42] |
finem expectantibus eis valde prosperum, proprios, ut videtur, culpa-
|
---|
[43] |
biliter et saltem imprudenter velud talpe subterranee lucem odientes
|
---|
[44] |
volunt invadere indiscrete. Ad cuius nutum, consilium vel mandatum
|
---|
[45] |
faciunt hec, deus novit! Sed hoc ex scriptura cognosco, quod Joab facinora
|
---|
[46] |
perpetrans Salomonis precepto ad altare occissus est. Et indubitanter
|
---|
[47] |
estimo, quod idem eveniet ipsis, qu? se legis evangelice pretendunt ze-
|
---|
[48] |
latores et tamen simplices proprie nacionis invadunt, pretermissis con-
|
---|