EN | ES |

946

946


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

162 1506.

nobis imminet, precor, ut ex sententia alicuius medici, quorum magnam copiam apud te esse audio, ad me scribas, quibus medicamentis, quo victu, quave diligentia huiusmodi lues arceri possit. Facies autem certiorem Joannem Inhof, quidnam mihi ex officinis medicorum mittere debeat. Vale, optime suavissime- que Bernharde. Est fama apud nos quendam prodigiosum puerum Florentiae natum esse: si quid ea de re compertum habes, facito, ut ad me scribas. Iterum vale. Ex Hassensteyn 3. Octobris.

Slavný tiskař v listu pfipomenuty Aldus Manutius tiskl v Benátkách od r. 1488.

130. Bohuslav Janu Lachnerovi.

Z Hasisteina (1506) 3. října. Děkuje za lékařskou radu a osvědčuje upřímné přá- telství a vděčnost. Prosí za nové léky, poněvadž staré působivosti již pozbyly, a oznamuje, že žádných receptů od něho neobdržel. (Luc. 117.)

Joanni Lachner, philosopho et medico, s. d. Literae tuae, guas superio- ribus diebus ad me dedisti, magnam mihi voluptatem attulerunt; nam et ea scribis, quae valetudini meae conducunt, et omnem insuper operam perquam liberaliter polliceris. Id mihi autem eo gratius est, quoniam tibi prorsus in- cognitus sum. Solet enim nescio quomodo accidere, ut beneficia, quae praeter spem in nos conferuntur, acceptiora sint illis, quae nobis deberi putamus. Unde fit, ut hoc tuo in me animo fortunatum me iudicem, nempe qui ab adolescentia ita vitam institui, ut non tam regum principumque favor quam bonorum et eorum, qui aliquod virtutis et doctrinae specimen prae se ferunt, familiaritas amicitiaque me delectaverit, velimque, ut ex hoc tempore omnia a me et expectes et iure tuo exigas, eum denique me esse censeas, qui tibi plurimum afficiatur. Precor autem, ut haec perinde accipias, atque a me scribuntur. Neque enim ex eorum numero sum, qui aliud in lingua promptum, aliud in pectore clausum habent, quos Homericus Achilles se magis inferni portis detestari ait. Caeterum ut mea beneficia nemini exprobrare soleo, ita aliorum erga me merita passim praedicare minime erubesco, maloque in- terdum in amicis colendis modum excedere, quam plerisque naturae consue- tudinisque meae ignaris parum gratus videri. Vale. Medicinas adversum pestem, quas ad me misisti, arbitror nunc vires vetustate amisisse. [taque precor, ut alias eius generis, aut si quid aliud salutare mihi putaveris, rursum mittas. Joannes autem meus In-Hof et pecuniam pro medicinis impendet et ad me perferri curabit. Quod enim scripsisti misisse te mihi eiusmodi medicinarum receptas, scito nullam earum ad me pervenisse. Haec si abs te impetravero, magnum coeptae nostrae amicitiae incrementum praebebis. Iterum vale. Ex Hassensteyn 3. Octobris.

Hledíce k listu předešlému, který s naším totéž datum denní, máme naše za ne- správné, ale opraviti je ovšem nemůžeme. O vročení listu a adressatu viz poznámku k listu 125,


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile