[1] |
|
---|
[2] |
nobis imminet, precor, ut ex sententia alicuius medici, quorum magnam copiam
|
---|
[3] |
apud te esse audio, ad me scribas, quibus medicamentis, quo victu, quave
|
---|
[4] |
diligentia huiusmodi lues arceri possit. Facies autem certiorem Joannem Inhof,
|
---|
[5] |
quidnam mihi ex officinis medicorum mittere debeat. Vale, optime suavissime-
|
---|
[6] |
que Bernharde. Est fama apud nos quendam prodigiosum puerum Florentiae
|
---|
[7] |
natum esse: si quid ea de re compertum habes, facito, ut ad me scribas.
|
---|
[8] |
Iterum vale. Ex Hassensteyn 3. Octobris.
|
---|
[9] |
Slavný tiskař v listu pfipomenuty Aldus Manutius tiskl v Benátkách od r. 1488.
|
---|
[10] |
130.
|
---|
[11] |
Bohuslav Janu Lachnerovi.
|
---|
[12] |
Z Hasisteina (1506) — 3. října. Děkuje za lékařskou radu a osvědčuje upřímné přá-
|
---|
[13] |
telství a vděčnost. Prosí za nové léky, poněvadž staré působivosti již pozbyly, a oznamuje,
|
---|
[14] |
že žádných receptů od něho neobdržel. (Luc. 117.)
|
---|
[15] |
Joanni Lachner, philosopho et medico, s. d. Literae tuae, guas superio-
|
---|
[16] |
ribus diebus ad me dedisti, magnam mihi voluptatem attulerunt; nam et ea
|
---|
[17] |
scribis, quae valetudini meae conducunt, et omnem insuper operam perquam
|
---|
[18] |
liberaliter polliceris. Id mihi autem eo gratius est, quoniam tibi prorsus in-
|
---|
[19] |
cognitus sum. Solet enim nescio quomodo accidere, ut beneficia, quae praeter
|
---|
[20] |
spem in nos conferuntur, acceptiora sint illis, quae nobis deberi putamus.
|
---|
[21] |
Unde fit, ut hoc tuo in me animo fortunatum me iudicem, nempe qui ab
|
---|
[22] |
adolescentia ita vitam institui, ut non tam regum principumque favor quam
|
---|
[23] |
bonorum et eorum, qui aliquod virtutis et doctrinae specimen prae se
|
---|
[24] |
ferunt, familiaritas amicitiaque me delectaverit, velimque, ut ex hoc tempore
|
---|
[25] |
omnia a me et expectes et iure tuo exigas, eum denique me esse censeas,
|
---|
[26] |
qui tibi plurimum afficiatur. Precor autem, ut haec perinde accipias, atque
|
---|
[27] |
a me scribuntur. Neque enim ex eorum numero sum, qui aliud in lingua
|
---|
[28] |
promptum, aliud in pectore clausum habent, quos Homericus Achilles se magis
|
---|
[29] |
inferni portis detestari ait. Caeterum ut mea beneficia nemini exprobrare soleo,
|
---|
[30] |
ita aliorum erga me merita passim praedicare minime erubesco, maloque in-
|
---|
[31] |
terdum in amicis colendis modum excedere, quam plerisque naturae consue-
|
---|
[32] |
tudinisque meae ignaris parum gratus videri. Vale. Medicinas adversum pestem,
|
---|
[33] |
quas ad me misisti, arbitror nunc vires vetustate amisisse. [taque precor, ut
|
---|
[34] |
alias eius generis, aut si quid aliud salutare mihi putaveris, rursum mittas.
|
---|
[35] |
Joannes autem meus In-Hof et pecuniam pro medicinis impendet et ad me
|
---|
[36] |
perferri curabit. Quod enim scripsisti misisse te mihi eiusmodi medicinarum
|
---|
[37] |
receptas, scito nullam earum ad me pervenisse. Haec si abs te impetravero,
|
---|
[38] |
magnum coeptae nostrae amicitiae incrementum praebebis. Iterum vale. Ex
|
---|
[39] |
|
---|
[40] |
Hledíce k listu předešlému, který má s naším totéž datum denní, máme naše za ne-
|
---|
[41] |
správné, ale opraviti je ovšem nemůžeme. O vročení listu a adressatu viz poznámku
|
---|
[42] |
k listu 125,
|
---|