EN | ES |

946

946


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

146 1505.

nihil hactenus ad ea respondisti, precor rursus, ut tibi curae sint. Agitur nam res mea, et quam cognoscere omnino operae precium est. Quod ad te attinet, vellem, ut nomina officiorum tuorum ad me scribas, aut, ut apertius loquer, titulum, quo uteris, mihi significes. Nam praeter nomen familiae caetera suspi- cor magis, quam scio. Id propterea scribo, quoniam daturus sum operam, ut a magnis viris ad te scribatur, quod fortassis rei, de qua agitur, non parum conducet. Ne autem putes me Musas prorsus negligere, accipe hoc tetrastichon, neque mireris, si obscoeniori fortass's, quam par est, similitudine utor, quando non defuerunt, qui morte Africani rempublicam castratam dicerent. Vale. Ex IIassensteyn 14. Februarii anno salutis 1505.

Deponit castor testes instante periclo, Et venatorum sic fugit insidias;

Deponit vitium Castor meus et mala cuncta Pectoris, et Stygiis sic cavet a laqucis.

Vročení Mitisovo zdá se správným vzhledem k narážce na záleZitost, o niZ Pibrovi šlo (srovn. poznámku k listu následujícímu), ačkoli jinak list v dobu mnohem starší by musil náležeti.

110. Bohuslav Janovi z Pibry.

Z Hasisteina 1505 31. března. Děkuje za přispění v záležitosti pobytu na Ojvíně, bylo neplodné. Zvěstuje úmrtí služebníka svého Lukáše, a že pan Šebestian u příbuzných Pibrových ve Frankách o svých a jeho věcech jedná. (Nova epist. app. 47.)

Joanni suo de Pibra s. p. d. Quae ad me scripsisti, libenter legi, sensi enim operam tuam mihi in re Oywiniensi minime defuisse. Neque me etiam consilium et institutum eorum patrum offendit, nempe qui rerum divinarum contemplationi dediti a nobis profanis utpote sancti otii turbatoribus semper abhorrent, quanquam in hoc forsitan falluntur, quod me ex aliorum moribus iudicant et plus timent, quam timendus sum. Decreveram certe aliquantisper apud eos versari neque valetudini meae tantum sed etiam moribus animaeque consulere; solent enim omnes animorum (sic) boni mores ex bonorum homi- num consuetudine incrementum capere. Quoniam autem hac spe frustratus sum, aliud mihi diverticulum quaerendum est. De Lucae mei interitu forsitan ad te iam delatum est. Aegre tuli eius casum, delectabat enim me non solum fides probitasque hominis sed etiam diligentia in his, quae ei mandabantur. Accedit huc, quod literae in eo erant, ut apud nostros fieri solet, minime contemnendae, utebarque eo a manu: sed cedendum est divinae voluntati, quae omnia recte integreque moderatur. De re tua nihil aliud ad te scribere possum, quam quod paucis ante diebus apud fratrem meum fui, audivique ex eo D. Sebastianum clam in Franconiam profectum esse et apud tuos propin- quos sua tuaque curare. Vale. Ex Hasisteyn ultima Martii anno salutis 1505.

O coelestinech Ojvinskÿch srovn. listy 21 a 88, o Luká&ovi Komponiovi list 59. Šebestian, který podle zprávy Bohuslavovy potají do Frank odešel, jest nejspíš Šlik, jenž


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile