EN | ES |

946

946


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

144 1504.

nec pene spes ulla sit eius aliguando conseguendae. Dedi ad Regiam Maie- statem ea de re literas, dedi et ad te; sed quia tu Budae non eras, Regia Maiestas quoque nihil prorsus respondit. Ita fit, ut nesciam omnino, quid mihi sperandum aut timendum sit. Quamobrem, mi Sslechta, te precor, ut, si antea mihi nunquam defuisti, quoties saltem opera tua indigui, hoc quoque tempore minime desis efficiasque, quibuscunque modis potes, ne memorata stipe priver. Nosti optime mores Regiae Maiestatis, nosti conditiones regni, facileque tibi est, ut ego arbitror, excogitare aliquid, quo mihi satisfieri possit; tantumque mihi animi est, ut, ubi semel literae meae ad te pervenerint, rem hanc con- fectam existimaturus sim, nempe quum et fides tua benevolentiaque in me et in rebus agendis prudentia mihi explorata sint. Hactenus mea propria: nunc accipe, quae mihi cum fratre communia sunt. Meministi enim forsitan, dum adhuc Budae degerem, Regiam Maiestatem Cadanensibus scripsisse, ut filio fratris mei se iuramento obstringant, ea tamen lege, ne fratre vivo alicui alii parere cogantur. Huiusmodi literae cum Cadanensibus redditae essent, movc- runt animos eorum, neque ullus erat, qui regiae voluntati parere renucret. Sed, ut fit, res neglecta est. Quamobrem precatur frater, ut rursum Regia Maiestas scribat Cadanensibus de prioribus literis mentionem faciens, iubeatque, aut si id verbum durum est, postulet ab eis, ut prioribus suis literis satis- faciant; nisi enim spes me fallit, minime optatis regiis adversabuntur. Haec cur frater meus atque ego tanto desiderio cupiamus, facile intelligere potes, si statum patriae et seditiones tumultusque quotidie pullulantes cognoveris. Scis etiam Regiam Majestatem promisisse fratri meo, ut in aedificationem arcis Cadanensis 600 sexagenas impendere possit: cum autem hoc tempore eandem arcem non solum structuris sed etiam muris fossisque munire frater velit, timet, si id attentaverit, ne civium animos, tanquam parum illis fidei habeatur, a se alienet. Quapropter petit, ut Regia Maiestas iubeat eum suis literis arcem munire et cives ipsos ad civitatem muniendam hortari. Neque causae desunt, quando et finitimi principes in armis sunt, et Cubitus nobis vicinus inter Saxones et Bohemos (ut fama est) vacillat. Ilabes, mi Sslechta, quod a te exigam. Nava mihi hanc operam, et me tibi adeo devincies, ut id verbis explicari non possit. Sit tibi curae stipes mea, sint et literae regiae, maxime ut his verbis scribantur, per quae authoritatem habeant, et si fieri poterit, mittatur ad me earum exemplar. Quodsi nunc ego quoque tibi curam operamque meam pollicerer, superfluam fortassis rem agerem. Hactenus enim ita aetatem duxi, ut nihil ingratitudinis omnino deprehensum sit. Scio praeterea te non esse eum, qui muneribus delectetur; scio studia amicitiasque hominum tibi omni auro gratiora esse. Vale, optime Sslechta, et fac quaeso, ut intelligam minime te priscam in me benevolentiam remisisse.

O sňatku Šlechtově viz poznámku k listu předešlému. K opevňování zámku a města Kadaňského daly podnět zajisté tehdejší nepokoje Šlikovské (srovn. Palackého V, 2, 73 a n.). Po tomto listu přetržena náhle korrespondence mezi Bohuslavem a Šlechtou na několik let; bylf Šlechta tenkrát s královskou kanceláří se rozloučil.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile