[1] |
|
---|
[2] |
nec pene spes ulla sit eius aliguando conseguendae. Dedi ad Regiam Maie-
|
---|
[3] |
statem ea de re literas, dedi et ad te; sed quia tu Budae non eras, Regia
|
---|
[4] |
Maiestas quoque nihil prorsus respondit. Ita fit, ut nesciam omnino, quid mihi
|
---|
[5] |
sperandum aut timendum sit. Quamobrem, mi Sslechta, te precor, ut, si antea
|
---|
[6] |
mihi nunquam defuisti, quoties saltem opera tua indigui, hoc quoque tempore
|
---|
[7] |
minime desis efficiasque, quibuscunque modis potes, ne memorata stipe priver.
|
---|
[8] |
Nosti optime mores Regiae Maiestatis, nosti conditiones regni, facileque tibi
|
---|
[9] |
est, ut ego arbitror, excogitare aliquid, quo mihi satisfieri possit; tantumque
|
---|
[10] |
mihi animi est, ut, ubi semel literae meae ad te pervenerint, rem hanc con-
|
---|
[11] |
fectam existimaturus sim, nempe quum et fides tua benevolentiaque in me et
|
---|
[12] |
in rebus agendis prudentia mihi explorata sint. Hactenus mea propria: nunc
|
---|
[13] |
accipe, quae mihi cum fratre communia sunt. Meministi enim forsitan, dum
|
---|
[14] |
adhuc Budae degerem, Regiam Maiestatem Cadanensibus scripsisse, ut filio
|
---|
[15] |
fratris mei se iuramento obstringant, ea tamen lege, ne fratre vivo alicui alii
|
---|
[16] |
parere cogantur. Huiusmodi literae cum Cadanensibus redditae essent, movc-
|
---|
[17] |
runt animos eorum, neque ullus erat, qui regiae voluntati parere renucret.
|
---|
[18] |
Sed, ut fit, res neglecta est. Quamobrem precatur frater, ut rursum Regia
|
---|
[19] |
Maiestas scribat Cadanensibus de prioribus literis mentionem faciens, iubeatque,
|
---|
[20] |
aut si id verbum durum est, postulet ab eis, ut prioribus suis literis satis-
|
---|
[21] |
faciant; nisi enim spes me fallit, minime optatis regiis adversabuntur. Haec
|
---|
[22] |
cur frater meus atque ego tanto desiderio cupiamus, facile intelligere potes,
|
---|
[23] |
si statum patriae et seditiones tumultusque quotidie pullulantes cognoveris.
|
---|
[24] |
Scis etiam Regiam Majestatem promisisse fratri meo, ut in aedificationem
|
---|
[25] |
arcis Cadanensis 600 sexagenas impendere possit: cum autem hoc tempore
|
---|
[26] |
eandem arcem non solum structuris sed etiam muris fossisque munire frater
|
---|
[27] |
velit, timet, si id attentaverit, ne civium animos, tanquam parum illis fidei
|
---|
[28] |
habeatur, a se alienet. Quapropter petit, ut Regia Maiestas iubeat eum suis
|
---|
[29] |
literis arcem munire et cives ipsos ad civitatem muniendam hortari. Neque
|
---|
[30] |
causae desunt, quando et finitimi principes in armis sunt, et Cubitus nobis
|
---|
[31] |
vicinus inter Saxones et Bohemos (ut fama est) vacillat. Ilabes, mi Sslechta,
|
---|
[32] |
quod a te exigam. Nava mihi hanc operam, et me tibi adeo devincies, ut id
|
---|
[33] |
verbis explicari non possit. Sit tibi curae stipes mea, sint et literae regiae,
|
---|
[34] |
maxime ut his verbis scribantur, per quae authoritatem habeant, et si fieri
|
---|
[35] |
poterit, mittatur ad me earum exemplar. Quodsi nunc ego quoque tibi curam
|
---|
[36] |
operamque meam pollicerer, superfluam fortassis rem agerem. Hactenus enim
|
---|
[37] |
ita aetatem duxi, ut nihil ingratitudinis omnino deprehensum sit. Scio praeterea
|
---|
[38] |
te non esse eum, qui muneribus delectetur; scio studia amicitiasque hominum
|
---|
[39] |
tibi omni auro gratiora esse. Vale, optime Sslechta, et fac quaeso, ut intelligam
|
---|
[40] |
minime te priscam in me benevolentiam remisisse.
|
---|
[41] |
O sňatku Šlechtově viz poznámku k listu předešlému. K opevňování zámku a města
|
---|
[42] |
Kadaňského daly podnět zajisté tehdejší nepokoje Šlikovské (srovn. Palackého V, 2, 73 a n.).
|
---|
[43] |
Po tomto listu přetržena náhle korrespondence mezi Bohuslavem a Šlechtou na několik
|
---|
[44] |
let; bylf Šlechta tenkrát s královskou kanceláří se rozloučil.
|
---|