Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
136 1502.
tolerabile est, plus Plauto Vergilioque quam euangelio incumbunt, et studio-
sius Epicuri dogmata guam decreta pontificum evolvunt. Princeps ipse mode-
ratissimus iustissimusque est, sed cogitur interdum magis ex aliorum sententia
quam sua res agere, dumque unam iniustitiae partem cavet, quod non infert
iniuriam, in alteram interdum metu seditionum labitur, quod ab his, a quibus
potest, iniuriam non propulsat. Gerit is nunc bellum adversus Turcos iamque
nuperrime alam quandam eorum profligavit, sed tantis eius apparatibus vereor
ne intestinae discordiae plurimum obsint: nam et pontifices proceresque de
nobilitatis insolentia atque lascivia queruntur, et nobilitas illorum fastum atque
tyrannidem accusat, coniuratque in arma, quo ab iniuria tutior sit; utrique
autem regem variis artibus. in suas partes trahunt, quae omnia quorsum de-
clinabunt, nescio. Postremo id te cupio scire inter omnia Pannoniae potissimum
hoc mihi placere, quod multos invenio cupidos literarum et omnifariam doctos,
quorum colloquio atque familiaritate uti in deliciis habeo. Vale, optime mi
Bernharde. Datae Budae, Augusti Cal.
Adelmann nejspíše Bohuslavovi děkoval za darovaného konč (srovn. listy 93 a 94).
Koran konečně od Adelmanna opatřený měl Bohuslavovi dodati Jan Imhoff v Normberce.
V tomto městě totiž usedlá byla patricijská rodina toho jména (srovnej Chroniken d.
deutschen Stádte, sv. 11). O povaze králově zde líčené srovn. Palackého V, 2, 5.
99.
Bohuslav Františkánu Cherubinovi.
(Z Budína 1502) — 23. srpna. Dékuje za v&elijaké laskavosti, a těší se tomu, že
Aristobolus, který proň řecké rukopisy opisoval, z Krety do Benátek se vrátil, poněvadž
zde bude moci bezpečněji než na Kretě, od Turků ohrožené, jemu sloužiti. Že se proň
Herodot a Etymologicum magnum přepisuje, chválí, ale žádá ještě více a prosí, aby Aristo-
bolus jako vždy bedlivě přepisoval. Peníze prý složeny jsou u Imhoffa. (Luc. 81.)
Fratri Cherubino ordinis minorum de observantia s. d. Mirifice delectatus
sum literis tuis, pater Cherubine, (omne enim genus tuae in me benevolentiae
prae se ferunt) neque id facile dixerim, quam mihi id gratum sit, felicemque
me hoc tuo erga me affectu iudico. Caeterum quum omnia tua ct laudem et
admirer, illud, quod te adeo abiicis atque demittis, probare non possum. Facis
quidem tu, quae modestiae et christianae religionis atque pietatis sunt, imi-
tarisque convivam ilum euangelicum, qui, dum ultimum inter discumbentes
locum occupat, patrisfamilias iudicio altius provectus est. Me tamen eorum,
quae ad te scripsi, non poenitet; sed haec attigisse satis est. Praestat enim
minusque suspectum est virtutes tuas apud alios quam apud te referre. Quod
scribis Aristobolum Venetias rediise, vehementer gaudeo. Amo enim optimum
ilum virum, etsi faciem eius ignoro, nam tanta probitatis atque doctrinae vis
est, ut etiam ignotis nos conciliet. Poterit is mihi in praesentia commodius
operam navare et, ut dicam quod sentio, tutius aetatem, Venetiis quam Cretae
aget. Avertet id fortasse omnipotens Deus: ego tamen post extremum Epiri
Peloponnesique exterminium nobilissimae illi insulae non timere non possum,
maxime quum Veneti minime tantam belli molem sustinere possint, et prin-