Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
1501. 123
Is me et benigue excepit et humanissime, ut solet, respondit. Expectabam, si
quid de his, quae ad me scripsisti, hisceret: tacuit prorsus. Neque tamen in-
stare volui, sed postridie reversus dixi inter alia (ita nam Balbus noster te
velle affirmabat) me intellexisse ex literis tuis rursus nonnulla cudi, quae ad
me ornandum spectant, rescripsisse autem me tibi, ut ea omnia ex illius con-
silio atque auctoritate agas, quaesivique, num literas vidisset. Respondit se
literas non vidisse, audivisse tamen pleraque in eam sententiam. Ad caetera
ita mutus erat, ut ranam Seriphiam diceres. Urgebat Balbus, ut totum hoc
negotium, quode agitur, latius homini explicem et ab eo opem auxiliumque
petam: ego non existimavi mihi a pristinis meis moribus recedendum. Quorsum
haec tendant, nescio; vereor tamen, ne labores tui iterum in ventum abeant,
atque ideo precor, ut, si rem processuram censes, pergas, ut coepisti, et id
agas, quod e tua integritate et religione esse arbitraris. Sin autem alius exitus
conatus nostros manet, cane potius receptui, quam ex me fabulam facias. Haec
non solum de re Wratislaviensi sed etiam aulica intelligas velim. Vale. Datae
Junii XXIV.
Mínén jest zde jeden z nedostatečně nám známých sněmů r. 1501 (Palacký V, 2, 22),
k němuž byl kancléř poslem královským.
82.
Bohuslav Janovi z Domaslavé.
(1501) — 24. června. Vzkazuje poděkování řeholníkům Ojvinskÿm, kteří, obdrževše
mylnou zprávu o jeho smrti, laskavé o něm smýšlení osvědčili ; i dotýká se skromně své
kandidatury na biskupství Vratislavské. (Luc. 770.)
Joanni Domaslavio s. p. d. Rumor, gui de morte mea temere ortus est,
alium fortassis offendisset, mihi autem quam acceptissimus fuit. Fecit enim,
ut ea scirem, quae antea ignorabam, hoc est patrum Oyvinensium in me
studium atque benevolentiam. Audiveram quidem iamdudum, quanta esset
apud eos doctrina, quanta pietas et religio, quanta sanctimonia vitae: nunc
etiam humanitatem agnosco, nempe qui me ignotum tanto complectuntur
affectu et pusillum humilemque praedicant ac extollunt. Eorum ego de me
iudicio, quanquam omnino falso, non possum non delectari, et a viris tam
laudatis laudari maximi facio, videorque hac talium patrum de me existimatione
quasi stimulo quodam ad virtutem incitari. Quid plura? cupio et ipse illis bene
esse, et (quoniam gratiam referre non possum) votis saltem felicitatem salu-
temque eis imprecabor. Quod quaeris, quid his, qui de re, quae iam pene in
ore omnium est, tecum loquuntur, respondere debeas, id ego totum tuo arbi-
trio permitto; cura duntaxat, ut ea omnia sic abs te agantur, ut reipublicae,
rei christianae, catholicae religioni et tot animarum saluti conducere putabis.
Ego certe, quod iam saepe testatus sum, dignitates huiusmodi ut per ambi-
tionem non appeto, *) ita neque per ignaviam reformido. Si tamen alterutrum
* Mitis vynechal »non«.