Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
1500. 117
avorum suorum in aliquo sit genere laudum concessurus: nostri vero prae-
sagii magnum iam profecto clarumque specimen subministrat, in studiis scilicet
humanioribus nihil eo ardentius, nihil vidi perseverantius: animum habet ad
quaslibet veluti virtutum formas capessendas cera et auricula (quod dicitur)
infima molliorem; oratoribus insudat, historias volvit, versiculos ludit, epistolas
(quod raro cuiquam id aetatis contingit) facunde, sed et docte (nec enim sine
hoc illud) in dies singulos scribit, ex cuius ore Musarum Charitumque pleno
melle Hymethio ac omni nectare dulcior effluit oratio: dignus in summa (quo-
niam messis respondere semento consuevit), qui ex te uno gigneretur. Huiusce-
modi autem est praeditus moribus, ut illos sit admirari quam referre facilius:
in viridi plane ac florenti aetate senilis quaedam canescit maturitas: nihil est,
quod aevum aut natales Henrici connumeres. llli siquidem virtus ante diem
contigit, nec de quopiam verius dictum fuit:
»Ante annos animumque gerens curamque virilem.«
Quodsi superstes fuerit aetatisque numeros (quod illi sinat Deus) imple-
verit, eo proculdubio magnitudinis crescet, ut nomine et gloria sit aeternus
futurus: ita enim est altus, ita educatus, ita denique eruditus atque institutus,
ut in eo dubia palma inter se probitas atque doctrina certare videantur.
Meum testor in te animum atque fidem nil me aliud scribere, quam quod
sentio, quam quod omnibus vestigiis indagatum compertumque habeo: promit
ea duntaxat lingua, quae pectus conclusa gerit; erumpit sermo veritatis stimulis
excitatus, et ita erumpit, ut coerceri reprimique nequeat; nihil capto, nihil
ambio, nil tui demerendi gratia profero, ut qui graecas adulationes omneque
adeo palpationis genus velut intestinum morbum semper exhorrui. Incredi-
bilis quaedam voluptas haec mihi ex intimo corde, ex ore, ex calamo quo-
dammodo extorquet. Ad haec etiam accedit, quod in illius commendatione
meam propemodum causam ago. Cum enim sit omnibus palam me omnes
praeceptoris partes in eo instituendo diligenter explevisse, nihil ambigo eius
gloriam in me ipsum quoque redundare, et ex hoc agro nostris ligonibus tam
fertiliter exculto primitias optimo mihi iure deberi, quippe (ut inquit ille) morum:
quos fecit, praemia doctor habet. Sed sentio nescio qua scribendi dulcedine
me longius provectum, quam ab initio decreveram. Suscipe igitur vultu, quo
te decet, hoc est hilari et sereno, quicquid est hoc mei foetus: plura deinceps
et forsan meliora suscepturus, si modo hoc primum quasi specimen et gustum
Musarum mearum non aspernaberis. [n quo quidem, si minus aliquam gloriam
ingenii consequar, in eo certe laudabor, quod munerum abs te susceptorum
non fuerim oblitus, quantumque mihi adimet inscitia, tantum conspecta resarciet
pietas. Extremum, quod te rogem, illud est, ut, quando apud Regiam Maie-
statem. de nobis inciderit mentio (incidet autem, cum volueris) me his, si
videtur, verbis commendes: Balbus hic noster, homo nec malus nec plane in-
doctus, omnia sua studia omnesque animi nervos in tuas laudes convertit et
in hoc totus incubuit, ut ea de te praeconia faciat, quae nulla humanarum
rerum vicissitudine, nullo unquam fortunae variantis impetu, nulla denique
temporum iniuria deleantur: dignus vel hoc ipso conatu, ut eum nequaquam
despicias. Haec si, quo soles, affectu protuleris, confido sic omnia ad vota