Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
70 1497.
Abraham, divino impleti spiritu, plurimum tribuerunt, ad hanc liberos populos-
que suos erudierunt. Reges Judeae quamdiu cultum Dei et patrum ceremonias
servabant, inter infestissimas nationcs invicti manserunt: si quando autem ad
peregrinos ritus declinabant, capti et in durissimam servitutem redacti sunt.
Hanc sanctissimi martyres non modo deliciis et voluptatibus corporum, sed
etiam vitae praetulerunt. Nobilissimi gentium philosophi, Plato et Aristoteles,
ubi de republica disputant, quanquam plerumque dissentiunt, hanc tamen
ambo maximi faciunt. Neque ulla civitas sine religione aut imperio aut alia
re clara fuit. Possem id innumeris confirmare exemplis, sed nolo lucem nostram
ethnicorum tenebris conferre. Haec tibi etiam amplectenda et post tot fluctus
atque procellas in firma stabilique sede collocanda est. Vagatur enim adhuc
saucia laceraque, et omnium iniuriis exposita est, non sinc labecula nominis
tui. Da veniam huic voci meae, quam his, qui te maledictis convitiisque laces-
siverunt, saepe dedisti. Quid enim nobis prodest, si securi sumus, si otiose
vivere licet, si aetatem sine metu traducimus, quando animae nostrae, optima
hominum portio, in periculo sunt? Non agitur enim inter nos, ut multi opi-
nantur, de corpore et sanguine Domini et mysticis sacramentis, non quaeritur,
an Romano pontifici parendum sit. Pestifera quidem haec sunt, tolerabilia
tamen inter tantas morum corruptclas: caeterum multo foediora deterioraque,
tametsi ex eodem fonte manantia, cotidie pullulant, et per totam provinciam
serpunt. Neque pene Bohemia!9) quicquam aliud hoc tempore est quam
quaedam omnium errorum et blasphemiarum colluvies. Illi illibatum hoc
mysterium, quod nobis Dominus in ultima coena reliquit, triticeum Deum per
contumeliam appellant, alii animos cum corporibus simul interire aiunt: ple-
rique superos inferosque ") esse negant. Haec sub te piissimo rege impune
fieri vix credibile est: fiunt tamen non sine magno patriae et tuo discrimine.
Falluntur enim vehementer, qui nihil horum ad rempublicam pertinere arbi-
trantur, sed suo quemque periculo male de religione sapere. Quomodo enim
quis, spe melioris fortunae oblata, aut tibi fidus aut iuramenti sui memor esse
poterit, qui periuri sacrilegique eundem qucm religiosi exitum credit? Quo-
modo furtis, rapinis, fraudibus circumscriptionibusque abstinebit, qui omnia,
quae de inferis produntur, ficta esset putat? Evanescet sanctitas iudiciorum,
fides testimoniorum peribit, omnia largitioni patebunt: ita eveniet, ut rem-
publicam interire et in chaos cuncta (ut ita dixerim) reverti necesse sit.
Magnis te Deus beneficiis cumulavit, ille te creavit, ille innocentissimo sanguine
redemit, ille amplissimis practecit regnis, ille innumeris eripuit per culis, ille
apud omnes gratiosum reddidit, ille denique omnibus, quae in hoc seculo bona
iudicantur, lucupletavit. Refer ergo ei a'iqua ex parte gratiam, et qui terrena
fragiliaque longo iam tempore curasti, nunc etiam ad coelestia et aeterna tuas
cogitationes refer.'8) Neque te aliquid novum et principibus insuetum. tentare
putes. Tales iam pridem ante te Valentinianus, Gratianus Honoriusque fuerunt.
Arriana Sabellianaque haereses et multae in ecclesia seditiones non tam ponti-
16) Mitis vytiskl pouhé N.
!”) K přidává omnes.
18) K confer.