EN | ES |

946

946


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

58 1494.

vobis, facite, secundum vero opera illorum nolite facere« clare ostendit malis etiam obediendum esse. Petrus apostolus: servi, inquit, subditi estote in timore dominis non solum bonis et modestis sed etiam dyscolis, hoc est, ut latine loquar, difficilibus. Et Paulus inquit: qui potestati resistit, Dei ordinationi re- sistit. Multa id genus ex utroque tcstamento adduci possent, sed sordent sacrae literae adversario, et quia polita solum, limata, concinna excultaque legere con- suevit, haec quasi rusticana irridet atque aspernatur; cumque lumen oculis coecutientibus minime videat, non oculorum culpam sed solis esse arbitratur. Hoc profecto, quod diximus, omnes rerum divinarum scriptores una voce asseverant, ut miraculum sit?*) hominem, qui in populis Rabi appellari cupit, hoc ignorare. Quis enim moris humani mediocriter peritus nescit, quanta per- turbatio confusioque omnium rerum sequatur, si admiserimus eum, qui in aliqua potestate constitutus peccaverit, ius??) regendi perdere? Nam, ut ne- minem alium nominem, ipsius adversarii acta saepenumero rescinderentur. Quoniam autem nobis Sylvestrum exprobrat, non est praetereundus hic locus: neque tamen animus est mihi ostendere hoc tempore utiliter principatum rerum temporalium apud ecclesiam esse. Nam multi in hoc campo decurrerunt, ex quorum fontibus ista hauriri possunt: neque enim imperium aut divitiae ob- sunt ei, qui his bene utitur, neque pauperi paupertas prodest, si constitutus in paupertate peccata non cavet. Sed quia vulgi opinionem secutus imperium, quo in praesentia pontifices utuntur, ecclesiae in persona Sylvestri datum putat, docendus est, in quanto errore versetur. Quis nam historicorum hoc tradidit? Praetermisisset hoc profecto non Orosius, non Eutropius, non Da- masus,?') non ipse Augustinus, non denique alii, qui minima quoque de gestis Constantini scrutati sunt. Quodsi Lactantius, qui aetate illa floruit, quaerit, cur regna atque opes sint piis negata, manifestum est pios, hoc est christianos, per ea tempora nullum habuisse imperium. Unde vero ca vox, de qua sibi adversarius applaudit: virus ecclesiae Dei infusum esse? Nam si hoc virus eeclesiasticam potentiam significabat (neque ea tempestate ulla apud ecclesiam potentia erat) perspicuum est, quanta sit illius vocis a levissimo quopiam con- fictae authoritas. Debebat hoc adversarius considerare et venenum, quod in corde gerit, melius concoquere, neque tam paucis verbis negotium confectum ??) arbitrari. Innumera alia dici potuissent, Joannes, sed non patitur epistolaris angustia nos latius evagari, neque etiam haec in adversarium scribimus: quis enim labor est suas ineptias convincere? Sed tibi, cui aliquid negare nefas iudicamus, satisfacere voluimus. Ut autem cognoscas, quanta sit doctrina huius poétae, errores, quos in versibus commisit, huic epistolae subiunximus. In primo versu tribrachum posuit in quinto loco, in secundo ultimam syllabam in »fave« corripuit, in quinto secundam syllabam in »contrarias« similiter male corripuit, in septimo in »effugere« secundam syllabam produxit, in 22. secundam syllabam in »vestigia« corripuit et iambum secundo loco posuit, in 23. integer

52) M monachum sic. 53) M vires.

55 M Damascenus. 55 M confictum.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile