[1] |
|
---|
[2] |
vobis, facite, secundum vero opera illorum nolite facere« clare ostendit malis
|
---|
[3] |
etiam obediendum esse. Petrus apostolus: servi, inquit, subditi estote in timore
|
---|
[4] |
dominis non solum bonis et modestis sed etiam dyscolis, hoc est, ut latine
|
---|
[5] |
loquar, difficilibus. Et Paulus inquit: qui potestati resistit, Dei ordinationi re-
|
---|
[6] |
sistit. Multa id genus ex utroque tcstamento adduci possent, sed sordent sacrae
|
---|
[7] |
literae adversario, et quia polita solum, limata, concinna excultaque legere con-
|
---|
[8] |
suevit, haec quasi rusticana irridet atque aspernatur; cumque lumen oculis
|
---|
[9] |
coecutientibus minime videat, non oculorum culpam sed solis esse arbitratur.
|
---|
[10] |
Hoc profecto, quod diximus, omnes rerum divinarum scriptores una voce
|
---|
[11] |
asseverant, ut miraculum sit?*) hominem, qui in populis Rabi appellari cupit,
|
---|
[12] |
hoc ignorare. Quis enim moris humani mediocriter peritus nescit, quanta per-
|
---|
[13] |
turbatio confusioque omnium rerum sequatur, si admiserimus eum, qui in
|
---|
[14] |
aliqua potestate constitutus peccaverit, ius??) regendi perdere? Nam, ut ne-
|
---|
[15] |
minem alium nominem, ipsius adversarii acta saepenumero rescinderentur.
|
---|
[16] |
Quoniam autem nobis Sylvestrum exprobrat, non est praetereundus hic locus:
|
---|
[17] |
neque tamen animus est mihi ostendere hoc tempore utiliter principatum rerum
|
---|
[18] |
temporalium apud ecclesiam esse. Nam multi in hoc campo decurrerunt, ex
|
---|
[19] |
quorum fontibus ista hauriri possunt: neque enim imperium aut divitiae ob-
|
---|
[20] |
sunt ei, qui his bene utitur, neque pauperi paupertas prodest, si constitutus
|
---|
[21] |
in paupertate peccata non cavet. Sed quia vulgi opinionem secutus imperium,
|
---|
[22] |
quo in praesentia pontifices utuntur, ecclesiae in persona Sylvestri datum
|
---|
[23] |
putat, docendus est, in quanto errore versetur. Quis nam historicorum hoc
|
---|
[24] |
tradidit? Praetermisisset hoc profecto non Orosius, non Eutropius, non Da-
|
---|
[25] |
masus,?') non ipse Augustinus, non denique alii, qui minima quoque de gestis
|
---|
[26] |
Constantini scrutati sunt. Quodsi Lactantius, qui aetate illa floruit, quaerit,
|
---|
[27] |
cur regna atque opes sint piis negata, manifestum est pios, hoc est christianos,
|
---|
[28] |
per ea tempora nullum habuisse imperium. Unde vero ca vox, de qua sibi
|
---|
[29] |
adversarius applaudit: virus ecclesiae Dei infusum esse? Nam si hoc virus
|
---|
[30] |
eeclesiasticam potentiam significabat (neque ea tempestate ulla apud ecclesiam
|
---|
[31] |
potentia erat) perspicuum est, quanta sit illius vocis a levissimo quopiam con-
|
---|
[32] |
fictae authoritas. Debebat hoc adversarius considerare et venenum, quod in
|
---|
[33] |
corde gerit, melius concoquere, neque tam paucis verbis negotium confectum ??)
|
---|
[34] |
arbitrari. Innumera alia dici potuissent, Joannes, sed non patitur epistolaris
|
---|
[35] |
angustia nos latius evagari, neque etiam haec in adversarium scribimus: quis
|
---|
[36] |
enim labor est suas ineptias convincere? Sed tibi, cui aliquid negare nefas
|
---|
[37] |
iudicamus, satisfacere voluimus. Ut autem cognoscas, quanta sit doctrina huius
|
---|
[38] |
poétae, errores, quos in versibus commisit, huic epistolae subiunximus. In
|
---|
[39] |
primo versu tribrachum posuit in quinto loco, in secundo ultimam syllabam
|
---|
[40] |
in »fave« corripuit, in quinto secundam syllabam in »contrarias« similiter male
|
---|
[41] |
corripuit, in septimo in »effugere« secundam syllabam produxit, in 22. secundam
|
---|
[42] |
syllabam in »vestigia« corripuit et iambum secundo loco posuit, in 23. integer
|
---|
[43] |
|
---|
[44] |
52) M monachum sic.
|
---|
[45] |
|
---|
[46] |
55 M Damascenus.
|
---|
[47] |
55 M confictum.
|
---|