EN | ES |

946

946


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

1493. 49

guasi vento guodam impellitur) mecum considero, non possum non vereri, ne antiquus hostis suis usus artibus omnes hos conatus pervertat in nihilumque redigat. Neque enim in tanto numero deerunt, qui, dum sua virtute crescere non possunt, per aliorum ruinam ad divitias honoresque pervenire cupiunt. lli' plebis animos varie versabunt, hos vanis suspicionibus implebunt, illos rerum novandarum spe. Si enim omnia pacata tranquillaque essent, cogno- scunt non futurum moribus suis jocum, atque ideo tumultus seditionesque excitabunt, ut potentiam, quam in bene morata beneque instituta civitate con- sequi non possunt, in perturbata consequantur. Non est necesse ad hoc con- firmandum peregrinis exemplis uti, et aliquid ex graecis, latinis barbarisque historiis repetere, quoniam Praga satis nobis documento est:$) et nisi nunc quoque huic malo omni studio atque diligentia obviam itum fuerit, (nil aliud volo ominari) exitum certe rei bonum optare magis quam sperare possum. Caeterum principes huius pulcherrimi facti quanquam, qui sint, ignoro, non parum de se mihi pollicentur. Quae enim aggressi sunt, nihil inertiae, nihil desidiae?) sapiunt, sed curas, labores, constantiam, gravitatem, magnitudinem animi et summum rcligionis zelum. Vigilabunt hi adversus impendentem pro- cellam et omnes suas curas cogitationesque ad hoc sanctissimum facinus perficiendum convertent: neque eis divinum auxilium deerit, pro cuius laude et gloria se et periculis et invidiae improborum obiiciunt. O quanta eorum apud immortalem Dominum merces erit, quanta apud homines bene integreque sentientes? Si enim unum ab errore revocasse magnum est, quid tantum po- pulum? Si gloriosum !9) est a patriae cervicibus iugum tyranni depulisse, quanto gloriosius extinxisse materiam seminaque discordiarum et corruptos deprava- tosque !!) mores correxisse? Non conscribentur haec limitibus Boémiae, sed vagabuntur per terras mariaque, et omnium gentium '?) linguis literisque celebrabuntur: ipsi etiam posteri hanc virtutem et laudabunt et admirabuntur, neque ulla aetas eorum memoriam delebit. De Praga ipsa quid dicam? Quae, nisi me animus fallit, mirum brevi incrementum capiet. Hanc spem amoenitas loci, in quo sita est, temperies aéris et omnium rerum ad usum humanum pertinentium copia mihi praebet. Implebitur innumeris negotiatoribus, frequen- tabitur a iuventute literarum cupida; sive quis militiae sive domi excellere volet, Pragam ut talium artium magistram petet. Finitimis principibus atque populis, qui nunc summam in discordia nostra spem ponunt, rursus terrori venerationique erimus. Cessabunt odia et rancores, neque alter alterum quasi schismaticum haereticumque contemnet, sed eiusdem matris filii in eadem domo, hoc est in ecclesia educati sub iisdem quoque legibus institutisque vivemus. Vale. Ex Bulsava.!?)

8) K přidává: guae ab hoc genere hominum saepe perniciosissimis motibus vexata et agitata est.

?) K pridává nihil ignaviae.

10) M gloria.

!!) M damnatos.

"7, K přidává nationumgue.

'3) K Buslania (Blšany) X. octob. 1495.

Sbírka pramenů. Skupina druhá. Číslo 1. 4


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile