EN | ES |

Facsimile Lines

946


< Page >

[1]
1493. 49

[2]
guasi vento guodam impellitur) mecum considero, non possum non vereri, ne
[3]
antiquus hostis suis usus artibus omnes hos conatus pervertat in nihilumque
[4]
redigat. Neque enim in tanto numero deerunt, qui, dum sua virtute crescere
[5]
non possunt, per aliorum ruinam ad divitias honoresque pervenire cupiunt.
[6]
lli' plebis animos varie versabunt, hos vanis suspicionibus implebunt, illos
[7]
rerum novandarum spe. Si enim omnia pacata tranquillaque essent, cogno-
[8]
scunt non futurum moribus suis jocum, atque ideo tumultus seditionesque
[9]
excitabunt, ut potentiam, quam in bene morata beneque instituta civitate con-
[10]
sequi non possunt, in perturbata consequantur. Non est necesse ad hoc con-
[11]
firmandum peregrinis exemplis uti, et aliquid ex graecis, latinis barbarisque
[12]
historiis repetere, quoniam Praga satis nobis documento est:$) et nisi nunc
[13]
quoque huic malo omni studio atque diligentia obviam itum fuerit, (nil aliud
[14]
volo ominari) exitum certe rei bonum optare magis quam sperare possum.
[15]
Caeterum principes huius pulcherrimi facti quanquam, qui sint, ignoro, non
[16]
parum de se mihi pollicentur. Quae enim aggressi sunt, nihil inertiae, nihil
[17]
desidiae?) sapiunt, sed curas, labores, constantiam, gravitatem, magnitudinem
[18]
animi et summum rcligionis zelum. Vigilabunt hi adversus impendentem pro-
[19]
cellam et omnes suas curas cogitationesque ad hoc sanctissimum facinus
[20]
perficiendum convertent: neque eis divinum auxilium deerit, pro cuius laude
[21]
et gloria se et periculis et invidiae improborum obiiciunt. O quanta eorum
[22]
apud immortalem Dominum merces erit, quanta apud homines bene integreque
[23]
sentientes? Si enim unum ab errore revocasse magnum est, quid tantum po-
[24]
pulum? Si gloriosum !9) est a patriae cervicibus iugum tyranni depulisse, quanto
[25]
gloriosius extinxisse materiam seminaque discordiarum et corruptos deprava-
[26]
tosque !!) mores correxisse? Non conscribentur haec limitibus Boémiae, sed
[27]
vagabuntur per terras mariaque, et omnium gentium '?) linguis literisque
[28]
celebrabuntur: ipsi etiam posteri hanc virtutem et laudabunt et admirabuntur,
[29]
neque ulla aetas eorum memoriam delebit. De Praga ipsa quid dicam? Quae,
[30]
nisi me animus fallit, mirum brevi incrementum capiet. Hanc spem amoenitas
[31]
loci, in quo sita est, temperies aéris et omnium rerum ad usum humanum
[32]
pertinentium copia mihi praebet. Implebitur innumeris negotiatoribus, frequen-
[33]
tabitur a iuventute literarum cupida; sive quis militiae sive domi excellere
[34]
volet, Pragam ut talium artium magistram petet. Finitimis principibus atque
[35]
populis, qui nunc summam in discordia nostra spem ponunt, rursus terrori
[36]
venerationique erimus. Cessabunt odia et rancores, neque alter alterum quasi
[37]
schismaticum haereticumque contemnet, sed eiusdem matris filii in eadem
[38]
domo, hoc est in ecclesia educati sub iisdem quoque legibus institutisque
[39]
vivemus. Vale. Ex Bulsava.!?)

[40]
8) K přidává: guae ab hoc genere hominum saepe perniciosissimis motibus vexata
[41]
et agitata est.

[42]
?) K pridává nihil ignaviae.

[43]
10) M gloria.

[44]
!!) M damnatos.

[45]
"7, K přidává nationumgue.

[46]
'3) K Buslania (Blšany) X. octob. 1495.

[47]
Sbírka pramenů. Skupina druhá. Číslo 1. 4


Text viewFacsimile