946
946
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
42 1493.
que principe tanto honore dignus existimatus sum. Ut gratias agam hoc
tempore, ne attentare quidem audeo, quoniam vires mei ingenii sub tanta
sarcina penitus deficiunt. Forsitan etiam ista melius coram agi poterunt, si
quando celsitudinem regiam aut privatus aut episcopus accessero. Interim vero
tu totam hanc provinciam sustineas oportet, tu inquam negotiorum meorum
gestor sis. lam enim mihi tantum ab humanitate tua provocatus vendico, ut
quae antea petere consuevi, nunc iure meo quodammodo exigam. Questi sunt
etiam apud me patres Olomucenses Regiam Praecellentiam remissius haec
curare, quam res exposcat, atque ob id negotium de die in diem differri, quod
tamen, si paululum anniteretur, propediem finem habiturum esset. [d vix mihi
persuaderi potest: si quid tamen huiusmodi sit, te precor, ut non solum authori-
tatem sed etiam studium tuum industriamque interponas. Nam qui prius ab
ambitione vehementer abhorrui, nunc illorum precibus impulsus apud te am-
bire cogor. Commendo tibi praeterea plurimum memoratos patres: acturi sunt
enim causam ecclesiae suae in iudicio publico: sive autem hae res procedent,
sive forsitan aliud quippiam praeter sententiam eveniet, non erit tamen alienum
a dignitate tua iura immunitatesque ecclesiasticas tua opera in suo robore
permanere. Vale.
Viz poznámku klistu 89. Ze slova listu »multis enim iam indiciis cognovi optimum
eius (regis Vladislai) in me animum, nam et absentem in extremisque terrarum oris consti-
tutum non dubitavit his, qui coram in praesentiaque erant, praeferre« zakládají se na správné
informaci, dokazuje list krále Vladislava ke kapitole Olomoucké, ktery dosud v archivu téZe
kapitoly se chová a má datum 2. pros. 1491 i adressu: Honorabilibus praeposito, decano
et capitulo ecclesiae Olomucensis fidelibus nostris dilectis. Znéní jest toto: Wladislaus d. g.
rex Hungariae, Bohemiae etc. Honorabiles, fideles, nostri dilecti! Venit ad nos pridie reli-
giosus frater Georgius, prior provincialis per Bohemiam et Moraviam ordinis Praedicatorum,
nunccius videlicet super provisione facienda de pastore aliquo idóneo in ecclesia vestra
Olomucensi, quandoquidem mala semina tam in civitate quam in dyocesi ob diuturnam
carentiam bonis (sic) pastoris et cultoris videntur augeri; unde mentes vestras diversis
agitari turbinibus et variis circumdari vexationibus contemplati sumus. Quapropter sciatis,
quod non minus nobis hoc cordi fuit, ut bono aliquo et convenienti pastore ecclesiam
vestram adornare vellemus, quam vobis ipsis, qui pastore caretis. Fuerat nempe nostri
propositi nobili Bohuslao de Hassinstein, viro docto et probo, de vestra ecclesia providere,
quod nunc per nos ipsos facere non possumus, quum, ut scitis, Romanus pontifex intro-:
misit se de ea, et illam contulit cardinali Allariensi. Tamdiu expectastis, expectate adhuc
modicum, quum propediem pro magnis et arduis nostris negotiis legatos habebimus apud
sedem apostolicam, quibus et de hac re commissionem faciemus specialem; nec dubitamus,
quin nobis ad complacentiam facturus sit praefatus dominus cardinalis cum voluntate sanctis-
simi domini nostri. Nos enim non relinquemus vos, nec ecclesiae vestrae necessitatem
negligemus, sed operationes nostras sollicitas adhibebimus, ut ipsius status prospere con-
servetur et exaltetur felicibus instrumentis, ut exinde et vos sub umbra pacis creatori nostro
servire et libertatibus vestris ecclesiasticis gaudere valeatis. Reliquam mentem nostram
bonam et propositum in hac parte erga vos et ecclesiam vestram ex dicto vestro nunccio
latius intelligetis. Datum Budae secunda die decembris anno domini etc. LXXXXI*. V ho-
fejsim pravóm cipu pfipsáno: Commissio propria domini Regis.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile