Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
24 1489.
finxerunt, ab aliis se audivisse commemorant. Erga hospites benigni sunt, solis
tamen his, qui germanica lingua utuntur, infensi, quod cos maxime religioni
suae adversari putant. Feminae eorum facie decora, vultu modesto, corporibus
plerumque obesis, mammisque ut in Meroe natae viderentur, alloquio blando,
illicibus oculis; amplexus etiam praesentibus maritis honesti sunt; oscula im-
pudicitiae signa existimantur. Pronus uterque sexus in libidinem, facilis enim
transitus est a Cerere et Libero ad Venerem. Neque tamen, quod mirum est,
in tanta urbe ullum lupanar, cuius rei auctores sacerdotes, qui nullum mani-
festum delictum etiam maioris mali vitandi gratia tollerandum credunt,
quinetiam scorta in publico deprehensa traduntur in carcerem tamquam magni
alicuius criminis rea. Ceterum vix domum invenies, in qua nulla lupanari digna
sint, ut iam apud Germanos frequens proverbium sit prostibulum Pragae in-
cendio absumptum esse, sed eius incendii reliquias per totam urbem dispersas.
Magna in hoc populo superstitionum licentia, neque cuiquam fraudi est reli-
gionem, quam vult, sequi. Nam ut taceam Wiklefistas et quos vulgus Pichardos
appellat, sunt qui Jesum Christum salvatorem nostrum Deum negant, alii
animas nostras cum corporibus simul interire aiunt, nonnulli unumquemque
in fide sua salvari posse affirmant, plerique autem superos inferosque omnes
fictos esse arbitrantur et innumera huiusmodi, quae sponte praetereo. Neque
hoc solum sentire sed palam praedicare licet. Disputatur passim de fide, et
senes et iuvenes, viri et mulieres scripturam sacram, quam nunquam didicerunt,
et docent et interpretantur. Nec ulla secta, cum primum in lucem prodit,
astipulatoribus caret Tanta est in eis rerum novarum aviditas. Feroces sunt et
animo ad superbiam proclivo, quippe qui nullam vicinarum gentium secum
virtutem exaequari quaerunt (sic). Facile tumultuantur, quamquam ubi tumul-
tuari incipiunt, non sunt hii, qui facile sedari possent; ruunt quocunque furor
et rabies ducit, neque rectis consiliis atque admonitionibus locum relinquunt.
Sub Venceslao rege primum, deinde etiam sub Sigismundo irrumpentes in
senatum omnes, qui aderant, partim gladiis interfecerunt, partim ex altissimis
fenestris praecipitarunt. Idem aetate quoque nostra sub Wladislao rege fecerunt,
ut iam ordinem senatorium Pragae imprecari in maledictis sit. Neque eo con-
tenti Iudaeorum domos diripuerunt, spoliarunt monasteria, religiosos et cuiusque
generis homines, qui Romanae adhaerebant ecclesiae, urbe eiecerunt. Iniquo
animo talia, tum caedem senatus, Wladislaus tulit, procerum quoque magna
pars et optimus quisque civium popularem hanc licentiam magnopere abhomi-
nati sunt: neque praeterea quicquam inde secutum est. Quis enim scelus con-
citatae multitudinis facile corrigat, praesertim cum non deessent, qui non solum
excusarent facinus, sed etiam recte factum contenderent. Dicebant eos nescio
quid in perniciem reipublicae machinatos esse, fingebant impudentissime, quicquid
rem verisimilem faciebat, obiciebant mortuis crimina, cum iam obiecta diluere
non possent; et tamquam non esset satis vitam eis abstulisse, infames quoque
reddere sathagebant. Quae stultis et rerum omnium imperitis forsitan persua-
serunt: prudentiorum certe mentibus haerebat aetas interfectorum caste inte-
greque acta et vox, quam plerique eorum morientes quidem sed libertatis
suae minime obliti et testem innocentiae et maximi animi indicem profuderunt.
Ingenium huic populo a natura satis acutum est, sed luxu et desidia plerumque