Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
1487. 17
literas dedi: quanquam ex tuis postremis literis intellexi negligentia Bernhardi
mei Adelmanni factum esse, ut ne illae quidem ad te pervenerint. Quod eo
mihi molestius fuit, quoniam in eis omnem vitae meae conditionem complexus
sum. Caeterum si succenses solum, non est cur aegre feram: sin autem meam
erga te benevolentiam non dico extinctam sed plane imminutam putas, vehe-
menter iniquus es. Jampridem enim te nosse oportebat, radices amicitiae nostrae
altius solo inhaerere, quam ut ullis fortunae turbinibus convelli possint: quin
sj tibi ante oculos curas solicitudinesque meas ponere possem, mirareris pro-
fecto tantum mihi otii superesse, ut haec ad te scribere potuerim. Noli enim
existimare me rhetorum et eorum, qui de republica scripserunt, praeceptis
vacare, atque ut tu me forsitan facere velles, movere affectus et animos ho-
minum aut ad pietatem, continentiam, modestiam, iustitiamque incitare, aut
ab intemperantia, libidine, avaritia crudelitateque deterrere. Quae utique tolera-
bilia essent, et studiis meis atque professione non indigna; verum rem familiarem,
a qua semper abhorrui, cogor curare, partiri inter villicos officia, praescribere,
quid unumquemque facere velim, audire, quid acceptum expensumque ferant;
hos messi, alios foenisecio, illos vindemiae, alios pecuariis praeficere; videre,
ne in curia eorum arescant prata, sterilescant segetes, ne arandi, occandi,
sarriendi, runcandi tempora pereant; jubere (ubi res postulat) putari, ablaqueari
pampinarique vineas, ut mihi tandem praeter sententiam meam minime operant
perdidisse videar, quod Catonem, Varronem et caeteros rerum rusticarum
Scriptores legerim. Neque haec tibi ridicula videantur, quoniam, ut ait ille,
hujusmodi homines minime male cogitantes sunt. Quodsi adesses, et me inter
Tityros Corydonesque meos diligentissimi patrisfamilias munus obire cerneres,
exclamares profecto:
O fortunatos minium, bona si sua norint,
Agricolas, quibus ipsa procul discordibus armis
Fundit humo facilem victum iustissima tellus,
et reliqua, quae poeta ille omnium maximus divinitus cecinit. Ceterum utcunque
se hae res habent, ego non magnopere abuerem, quin, si fieri possit, in hac vita,
si plena laboris, at certe minime ambitiosa, consenescam. Sed restat mihi vastum
illud et turbulentissimum curiae pelagus, ad quod enavigandum scis quo ingenio,
qua eloquentia, et quod maximum est, qua felicitate opus sit. Neque mihi
quicquam hactenus impedimento fuit, nisi fratrum dissensio, quos in mutuam
perniciem aliquantulum exasperatos quotidie blanda oratione ad concordiam
pellicio. Itaque, si tantum otii est, te pro nostra mutua benevolentia etiam atque
etiam rogo, ut ea de re exiguum ad me libellum conscribas, et doceas, quid mihi
potissimum in hoc novo vitae genere faciendum, aut quorsum curas cogita-
tionesque meas dirigendas existimes, quoniam solum te duce per hos conciti
maris fragores integro animo, hoc est neque adversis rebus fracto neque se-
cundis elato, ad portum me pervenire posse arbitror. Id si feceris, quamquam
vix fas puto me aliquid abs te impetrare non posse, magno tamen me tibi
beneficio devincies. Neque necesse est commemorare, quibus potissimum peri-
culis huiusmodi genus hominum subiectum sit (quandoquidem pro tuo ingenio
atque eruditione ea tibi facilia cognitu sunt), sed voluntate duntaxat et labore
Sbírka pramenů. Skupina druhá. Cislo 1. 2