Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
1486. 13
12.
Bohuslav Bernhardu Adelmannovi.
(I486 — na zimu.) Zprávu dává o přípravách k válce s kurfiřty, kteří k volbě císaře
Maximiliana krále Vladislava nepozvali, a s císařem samým; i kterak pisatel se chystá na
službu dvorskou. (Luc. 62, Vinařický 4.)
Bernhardo Adelmanno s. p: d. Ouae apud nos gerantur, arbitror te iam
fama cognovisse. Flagramus enim omnes incredibili studio belli gerendi ad-
versus nonnullos Germaniae principes, a quibus nos insigni contumelia affectos
existimamus, quod regem nostrum ad suffragium de novo imperatore eligendo
ineundum contra antiquam consuetudinem minime vocaverunt. Neque deerunt
justissimae nostrae causae Panuoniae Poloniaeque reges, quorum alter odio
quodam Germanicae nationis alter patria pietate motus ingentia nobis auxilia
pollicentur. Sunt praeterea ad Gallos Anglosque legati, si qua ratione reges
illarum gentium adversus M.*) concitare possent, ut duplici bello disiunctissimis
in locis implicitus debilior ad resistendum sit. Nec dubitaturi sumus, si res
nostrae parum ex sententia procedent, etiam Getas Scythasque, quos Tartaros
appellamus, in societatem belli recipere. Vellem, si fieri posset, de his rebus
tccum colloqui et more nostro veteri, dum tu tuorum et ego meorum virtutem
in coelum tollimus, plurimum temporis altercando consumere. Quoties enim
illo versiculo uterer:
»quae miseris caedes Laurentibus instante; quoties exercitus vestros fusos
fugatosque ct veteres nostras victorias commemorarem, ut tibi homini elo-
quentiae studiosissimo ne mutire quidem liceret. Habes publica: nunc privata
accipe. Ille enim tuus Bohuslaus, qui apud Parnassum et Helicona in umbra
latere solebat, quique otii et tranquillitatis semper cupidissimus fuit, vastum
illud curarum et solicitudinum pelagus sponte ingreditur, et eo ambitionis
processit, ut fumis falsarum dignitatum atque honorum excoecatus in aulam
regiam, a qua semper abhorrebat, et in turbulentissimas tempestates se coniicere
audeat. Quanquam, ut tibi aperte fatear, non tam honores me in hanc sen-
tentiam ducunt, quam quaedam pietas in patriam, pro qua etiam mori pul-
cherrimum putarem, si morte mea pristina illi gloria repraesentari possit. Hanc
ego si a nonnullis, qui non patriae solum sed etiam Dei inimici sunt, pro
viribus tutatus fuero, maiorem me profecto fructum consecutum arbitrabor,
quam si in bonarum artium studio et literis consenescerem, quae tum demum
laudabiles atque expetendae sunt, si ex his etiam aliquid ad communem utili-
tatem confertur. Haec sunt, quae tibi hoc tempore scribenda existimavi. Si quid
praeterea memoratu dignum eveniet, non gravabor, cum primum aliquem
vestratem nactus fuero, te facere certiorem. Vale, et fac ut sciam, quid N.
noster agat, quoniam dormitare mihi videtur.
List tento náleží zajisté na r. 1486; Palacký V., 1, 257 myslí, že napsán byl teprv
po sjezdu Jihlavském, který odbýván na počátku září t. r. Kdy Bohuslav tenkrát do služby
*) Maximilianum.