EN | ES |

Facsimile view

946


< Page >

1486. 13

12. Bohuslav Bernhardu Adelmannovi.

(I486 na zimu.) Zprávu dává o přípravách k válce s kurfiřty, kteří k volbě císaře Maximiliana krále Vladislava nepozvali, a s císařem samým; i kterak pisatel se chystá na službu dvorskou. (Luc. 62, Vinařický 4.)

Bernhardo Adelmanno s. p: d. Ouae apud nos gerantur, arbitror te iam fama cognovisse. Flagramus enim omnes incredibili studio belli gerendi ad- versus nonnullos Germaniae principes, a quibus nos insigni contumelia affectos existimamus, quod regem nostrum ad suffragium de novo imperatore eligendo ineundum contra antiquam consuetudinem minime vocaverunt. Neque deerunt justissimae nostrae causae Panuoniae Poloniaeque reges, quorum alter odio quodam Germanicae nationis alter patria pietate motus ingentia nobis auxilia pollicentur. Sunt praeterea ad Gallos Anglosque legati, si qua ratione reges illarum gentium adversus M.*) concitare possent, ut duplici bello disiunctissimis in locis implicitus debilior ad resistendum sit. Nec dubitaturi sumus, si res nostrae parum ex sententia procedent, etiam Getas Scythasque, quos Tartaros appellamus, in societatem belli recipere. Vellem, si fieri posset, de his rebus tccum colloqui et more nostro veteri, dum tu tuorum et ego meorum virtutem in coelum tollimus, plurimum temporis altercando consumere. Quoties enim illo versiculo uterer:

»quae miseris caedes Laurentibus instante; quoties exercitus vestros fusos fugatosque ct veteres nostras victorias commemorarem, ut tibi homini elo- quentiae studiosissimo ne mutire quidem liceret. Habes publica: nunc privata accipe. Ille enim tuus Bohuslaus, qui apud Parnassum et Helicona in umbra latere solebat, quique otii et tranquillitatis semper cupidissimus fuit, vastum illud curarum et solicitudinum pelagus sponte ingreditur, et eo ambitionis processit, ut fumis falsarum dignitatum atque honorum excoecatus in aulam regiam, a qua semper abhorrebat, et in turbulentissimas tempestates se coniicere audeat. Quanquam, ut tibi aperte fatear, non tam honores me in hanc sen- tentiam ducunt, quam quaedam pietas in patriam, pro qua etiam mori pul- cherrimum putarem, si morte mea pristina illi gloria repraesentari possit. Hanc ego si a nonnullis, qui non patriae solum sed etiam Dei inimici sunt, pro viribus tutatus fuero, maiorem me profecto fructum consecutum arbitrabor, quam si in bonarum artium studio et literis consenescerem, quae tum demum laudabiles atque expetendae sunt, si ex his etiam aliquid ad communem utili- tatem confertur. Haec sunt, quae tibi hoc tempore scribenda existimavi. Si quid praeterea memoratu dignum eveniet, non gravabor, cum primum aliquem vestratem nactus fuero, te facere certiorem. Vale, et fac ut sciam, quid N. noster agat, quoniam dormitare mihi videtur.

List tento náleží zajisté na r. 1486; Palacký V., 1, 257 myslí, že napsán byl teprv po sjezdu Jihlavském, který odbýván na počátku září t. r. Kdy Bohuslav tenkrát do služby

*) Maximilianum.



Text viewManuscript line view