EN | ES |

82

82


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

229

239.

Pabst Bonifas IX. incorporirt die Einkünfte der Pfarre in Auspits dem Königinkloster in Altbrünn. Dt. Rom 15. März 1395.

Bonifacius episcopus servus servorum dei, dilectis in Christo filiabus abbatisse et conventui monasterii Aule beate Marie in Antiqua Brunna, Cisterciensis ordinis, Olomucensis diocesis salutem et apostolicam benediccionem. Et si ex debito solicitudinis pastoralis qui- buslibet personis divinis laudibus dedilis nos esse deceat favorabiles et benignos, mulieribus tamen, que sub sacra religione domino famulantur, tanto propensiori nos convenit auxilio subvenire, quanto pro fragilitate sexus feminei maioribus dinoscuntur auxiliis indigere. Volentes igitur vobis, ut incumbencia vobis onera valeatis pro tempore commodius supportare, de alicuius subvencionis auxilio providere, motu proprio, non ad vestram vel alterius pro vobis super hoc oblate nobis peticionis instanciam, sed de nostra mera liberalitate parrochialem ecclesiam im-Awspecz Olomucensis diocesis, cuius ius patronatus ad monasterium vestrum ut asseritur pertinel, et cuius regimini dilectus filius. Hermannus ipsius ecclesie rector preest de presenti, cuiusque triginta predicto Monasterio, cuius quadringentarum marcharum argenti puri fructus, redditus el proventus secundum communem exlimacionem valorem annuum ut asseritur non excedunt, cum omnibus iuribus et perlinenciis suis auctoritate apostolica tenore presencium perpetuo incorporamus, annectimus et unimus, nichilominus vobis concedentes, quod dictum rectorem ab ipsa ecclesia amovere necnon corporalem possessionem ecclesie iuriumque et perlinenciarum prediclorum libere aucloritate propria apprehendere et exnunc in usus veslros perpetuo retinere ac fructus, reddilus el proventus ipsius in supportacionem eorundem onerum deputare, ipsamque ecclesiam in Awspecz et curam parrochianorum eiusdem per idoneos sacerdotes, per abbatissam dicti monasterii pro tempore exislentem duntaxal et ad eius nutum ponendos et amovendos regi facere libere possitis, super hoc diocesani loci pro tempore existentis, vel cuiuscunque alterius licencia seu consensu minime requisitis. Ita tamen quod in eadem ecclesia in Awspecz solitus ministrorum numerus nullatenus minuatur et inibi deserviatur laudabiliter in divinis et huiusmodi cura pro tempore diligenter exerceatur, quodque vos iura episcopalia solvere et alia eiusdem ecclesie onera consueta teneamini integre supportare. Non obstantibus revocacionibus canonum in genere vel in specie sub quacunque forma vel expressione verborum per nos forsan imposterum faciendis, sub quibus presenlem unionem huiusmodi nolumus aliquatenus comprehendi, sed illam volumus in suo robore firmitatis perpetuo et irrefragabiliter perdurare, ac constitucionibus et ordinacionibus apostolicis necnon statutis et consuetudinibus monasterii el ordinis predictorum quibuscunque contrariis iuramento, confirmacione apostolica vel quacunque firmitate alia roboratis; seu si aliqui super provisionibus sibi faciendis de huiusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis parlibus speciales vel generales apostolice sedis vel legatorum eius litteras impetrarint, eciam si per eas ad inhibicionem, reservacionem et decretum vel alias quomodolibet sit processum, quasquidem lilleras её processus habilos per easdem ad eandem parrochialem ecclesiam


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile