EN | ES |

Facsimile Lines

82


< Page >

[1]
229

[2]
239.

[3]
Pabst Bonifas IX. incorporirt die Einkünfte der Pfarre in Auspits dem Königinkloster
[4]
in Altbrünn. Dt. Rom 15. März 1395.

[5]
Bonifacius episcopus servus servorum dei, dilectis in Christo filiabus abbatisse et
[6]
conventui monasterii Aule beate Marie in Antiqua Brunna, Cisterciensis ordinis, Olomucensis
[7]
diocesis salutem et apostolicam benediccionem. Et si ex debito solicitudinis pastoralis qui-
[8]
buslibet personis divinis laudibus dedilis nos esse deceat favorabiles et benignos, mulieribus
[9]
tamen, que sub sacra religione domino famulantur, tanto propensiori nos convenit auxilio
[10]
subvenire, quanto pro fragilitate sexus feminei maioribus dinoscuntur auxiliis indigere. Volentes
[11]
igitur vobis, ut incumbencia vobis onera valeatis pro tempore commodius supportare, de
[12]
alicuius subvencionis auxilio providere, motu proprio, non ad vestram vel alterius pro vobis
[13]
super hoc oblate nobis peticionis instanciam, sed de nostra mera liberalitate parrochialem
[14]
ecclesiam im-Awspecz Olomucensis diocesis, cuius ius patronatus ad monasterium vestrum ut
[15]
asseritur pertinel, et cuius regimini dilectus filius. Hermannus ipsius ecclesie rector preest
[16]
de presenti, cuiusque triginta predicto Monasterio, cuius quadringentarum marcharum argenti
[17]
puri fructus, redditus el proventus secundum communem exlimacionem valorem annuum ut
[18]
asseritur non excedunt, cum omnibus iuribus et perlinenciis suis auctoritate apostolica tenore
[19]
presencium perpetuo incorporamus, annectimus et unimus, nichilominus vobis concedentes,
[20]
quod dictum rectorem ab ipsa ecclesia amovere necnon corporalem possessionem ecclesie
[21]
iuriumque et perlinenciarum prediclorum libere aucloritate propria apprehendere et exnunc
[22]
in usus veslros perpetuo retinere ac fructus, reddilus el proventus ipsius in supportacionem
[23]
eorundem onerum deputare, ipsamque ecclesiam in Awspecz et curam parrochianorum eiusdem
[24]
per idoneos sacerdotes, per abbatissam dicti monasterii pro tempore exislentem duntaxal et
[25]
ad eius nutum ponendos et amovendos regi facere libere possitis, super hoc diocesani loci
[26]
pro tempore existentis, vel cuiuscunque alterius licencia seu consensu minime requisitis. Ita
[27]
tamen quod in eadem ecclesia in Awspecz solitus ministrorum numerus nullatenus minuatur
[28]
et inibi deserviatur laudabiliter in divinis et huiusmodi cura pro tempore diligenter exerceatur,
[29]
quodque vos iura episcopalia solvere et alia eiusdem ecclesie onera consueta teneamini
[30]
integre supportare. Non obstantibus revocacionibus canonum in genere vel in specie sub
[31]
quacunque forma vel expressione verborum per nos forsan imposterum faciendis, sub quibus
[32]
presenlem unionem huiusmodi nolumus aliquatenus comprehendi, sed illam volumus in suo
[33]
robore firmitatis perpetuo et irrefragabiliter perdurare, ac constitucionibus et ordinacionibus
[34]
apostolicis necnon statutis et consuetudinibus monasterii el ordinis predictorum quibuscunque
[35]
contrariis iuramento, confirmacione apostolica vel quacunque firmitate alia roboratis; seu si
[36]
aliqui super provisionibus sibi faciendis de huiusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis
[37]
parlibus speciales vel generales apostolice sedis vel legatorum eius litteras impetrarint, eciam
[38]
si per eas ad inhibicionem, reservacionem et decretum vel alias quomodolibet sit processum,
[39]
quasquidem lilleras её processus habilos per easdem ad eandem parrochialem ecclesiam


Text viewFacsimile