EN | ES |

82

82


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

145

perpetuo, quod sic patel. Predecessor namque noster bone recordacionis dominus Petrus olim episcopus Luthomislensis ac eiusdem fundator monasterii, perpetuam sui memoriam eidem civitati commendare cupiens, unam sexagenam grossorum perpetui census pro decem sexagenis ab eadem civitate comparavit, cuius dispensacionem ordinaverat in hunc modum : debebant enim civitatis eiusdem eives in festo sanctorum Philippi et Jacobi apostolorum pro eadem sexagena qualuor vasa cerevisie emere, unum quodque wes pro fertone computando, quorum duo ipsi monasterio constituerat per annos singulos presentari, aliaque duo ut per communitatem pauperum el divitum, senum ac juvenum in medio civitatis debuerint epotari. Et quia in tali potacione mulla disciplina nullusque servabatur ordo, sed uno cerevisiam rapiente pre alio plerumque homicidii periculum inde oriri timebatur, nec tamen per ipsos civitatis nostre cives erat hoc delebile, quinquaginta sexagenarum pena id vetante. Nos qui ordinarii re fungimur et nomine, cuius esl disordinatis rebus ordinem dare, advertentes quod talis constitucio quantum ad aliquid erat abusiva quodammodo, cupientesque pretactam homicidiorum materiam tollere, unum fertonem pro uno vase prius cum periculo sic inutiliter expositum disposuimus deinceps pro aliquo utili civitatis relavamine convertendum, mediam quoque sexagenam, quam dicto monasterio pro duobus vasis cerevisie tenebantur solvere, ut prefertur, pro compensacione pretactorum defalcavimus, prepositi prioris et conventus eorum consensu ad hoc ultroneo penitus accedente et ita tres fertones ostensi sunt civitati pro premissis cedere, prout superius fuit dictum; quartum vero fertonem post hos residuum ad hospitale sub urbe situm statuimus perpetuo dandum degencium inibi pro susten-

tamine languidorum. Preterea, quia mele campos monasterii civilatisque distinguenles versus

curiam Kronweld iacentes, quibusdam ex ipsis videbantur dubie, ne iterum talis dubietas inter ipsos et posteros eorum dissensionis fieret occasio, curavimus paterne pro conservanda inter eos iugi concordia et hanc disceplacionis materiam submovere. Nam assumplis nobis- cum domino Henrico preposito prius dicto et cum eo fratre alio per conventum ad hoc dato, assumptis eciam urbis predicte juratis civibus tocius. communitatis plenam vim haben- tibus, ad campos personaliter exivimus antedictos, in quibus premissa fidedignorum ex utraque parte declaracione seniorum, quibus ab antiquo eorundem camporum patebat limitacio, tandem nos ipsi deum habentes pre oculis secundum. veram iusticiam et collatam nobis celitus indu- striam prefatas metas ad utriusque partis postulacionem innovavimus, ostendimus ac de novo mox presignari iussimus, et prout tunc presignate sunt, ipsas inviolabiliter precepimus et presencium vigore ac testimonio servari precipimus sub pena centum sexagenarum taliter solvendarum. Si enim predicti monasterii prepositus, prior vel conventus, qui pro tempore fuerint, premissam ordinacionem seu metarum declaracionem ac innovacionem sic mature per nos factam improbare vel ei unquam quovis ausu temerario contraire presumpserint, ex tunc quinquaginta sexagenas grossorum ad cameram nostram vel successorum noslrorum, qui pro tempore fuerint et quinquaginta reliquas civitati supradicto in ulcionem sue trans- gressionis infra quartale unius anni tenebuntur quavis contradiccione postposita presentare. Et hanc ipsi videlicel propositus, prior et conventus licite iusto ex debito tocies cogentur

subire penam, quocies prenotate ordinacioni seu camporum per metas distinccioni nostre per 19


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile