145
perpetuo, quod sic patel. Predecessor namque noster bone recordacionis dominus Petrus
olim episcopus Luthomislensis ac eiusdem fundator monasterii, perpetuam sui memoriam
eidem civitati commendare cupiens, unam sexagenam grossorum perpetui census pro decem
sexagenis ab eadem civitate comparavit, cuius dispensacionem ordinaverat in hunc modum :
debebant enim civitatis eiusdem eives in festo sanctorum Philippi et Jacobi apostolorum pro
eadem sexagena qualuor vasa cerevisie emere, unum quodque wes pro fertone computando,
quorum duo ipsi monasterio constituerat per annos singulos presentari, aliaque duo ut per
communitatem pauperum el divitum, senum ac juvenum in medio civitatis debuerint epotari.
Et quia in tali potacione mulla disciplina nullusque servabatur ordo, sed uno cerevisiam
rapiente pre alio plerumque homicidii periculum inde oriri timebatur, nec tamen per ipsos
civitatis nostre cives erat hoc delebile, quinquaginta sexagenarum pena id vetante. Nos
qui ordinarii re fungimur et nomine, cuius esl disordinatis rebus ordinem dare, advertentes
quod talis constitucio quantum ad aliquid erat abusiva quodammodo, cupientesque pretactam
homicidiorum materiam tollere, unum fertonem pro uno vase prius cum periculo sic inutiliter
expositum disposuimus deinceps pro aliquo utili civitatis relavamine convertendum, mediam
quoque sexagenam, quam dicto monasterio pro duobus vasis cerevisie tenebantur solvere,
ut prefertur, pro compensacione pretactorum defalcavimus, prepositi prioris et conventus
eorum consensu ad hoc ultroneo penitus accedente et ita tres fertones ostensi sunt
civitati pro premissis cedere, prout superius fuit dictum; quartum vero fertonem post hos
residuum ad hospitale sub urbe situm statuimus perpetuo dandum degencium inibi pro susten-
tamine languidorum. Preterea, quia mele campos monasterii civilatisque distinguenles versus
curiam Kronweld iacentes, quibusdam ex ipsis videbantur dubie, ne iterum talis dubietas
inter ipsos et posteros eorum dissensionis fieret occasio, curavimus paterne pro conservanda
inter eos iugi concordia et hanc disceplacionis materiam submovere. Nam assumplis nobis-
cum domino Henrico preposito prius dicto et cum eo fratre alio per conventum ad hoc
dato, assumptis eciam urbis predicte juratis civibus tocius. communitatis plenam vim haben-
tibus, ad campos personaliter exivimus antedictos, in quibus premissa fidedignorum ex utraque
parte declaracione seniorum, quibus ab antiquo eorundem camporum patebat limitacio, tandem
nos ipsi deum habentes pre oculis secundum. veram iusticiam et collatam nobis celitus indu-
striam prefatas metas ad utriusque partis postulacionem innovavimus, ostendimus ac de novo
mox presignari iussimus, et prout tunc presignate sunt, ipsas inviolabiliter precepimus et
presencium vigore ac testimonio servari precipimus sub pena centum sexagenarum taliter
solvendarum. Si enim predicti monasterii prepositus, prior vel conventus, qui pro tempore
fuerint, premissam ordinacionem seu metarum declaracionem ac innovacionem sic mature
per nos factam improbare vel ei unquam quovis ausu temerario contraire presumpserint,
ex tunc quinquaginta sexagenas grossorum ad cameram nostram vel successorum noslrorum,
qui pro tempore fuerint et quinquaginta reliquas civitati supradicto in ulcionem sue trans-
gressionis infra quartale unius anni tenebuntur quavis contradiccione postposita presentare.
Et hanc ipsi videlicel propositus, prior et conventus licite iusto ex debito tocies cogentur
subire penam, quocies prenotate ordinacioni seu camporum per metas distinccioni nostre per
19