82
82
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
72
vestrorum affeccio, qua profectui ecclesie vestre vos intendere sentimus, nos inducit propensius,
ut ea que digno zelo vos petere conspicimus, paterno nutu annuentes liberaliter amplectimus.
Pridem siquidem oblata per vos pelicio continebat, quod cum pro vilandis dispendiis jurium
vestrorum aliqua vestris in generalibus capitulis provide sunt statuta, nos perpelue firmitatis
robore auctoritate nostra ordinaria ipsa approbare et confirmare dignaremur. Fuerunt autem
et sunt eadem vestra statuta per vos ut premittitur oblata talis continencie et tenoris:
,Nos Ditwinus prepositus etc.“ (vid. n. 84). — Nos vero Nicolaus episcopus Olomucensis
predictus vos et ecclesiam vestram quantum nobis ex alto concessum fuerit in omnibus
salvos conservare cupientes et ea quibus proficere poteritis, toto conatu confovere, premissa
vestra statuta diligenti masticacione cribravimus et quia ipsa justa proficua et utilia adinstar
laudabilium statutorum et consuetudinum ecclesie nostre Olomucensis, cui ut ex fundacionis
nostre privilegiis clarius dinoscitur vos conformare tenemini, edicta invenimus, huiusmodi
statuta prout superius annotantur, ommia et singula rata et grata habentes ipsa autoritate
ordinaria in perpetuum servanda et duratura approbamus et confirmamus ac perpetue firmi-
tatis robore presentis scripti patrocinio communimus, precipientes ea sub obtestacione divini
judicii ac prestiti vestri juramenti et sub penis infrascriptis a vobis el veslris successoribus
ac celeris ipsius ecclesie personis perpetuis temporibus firmiter et inviolabiliter observari.
Attendentes tamen ex huiusmodi ordinacionibus et slatutis, vicariis perpetuis vestre ecclesie,
si non provideretur, preiudicium generari, unde volumus ut cuilibet vicariorum de dictis
obedienciis singulis annis quatuor grossi in sancli Georgii et totidem in sancti Wenceslai
festis pro eorum interesse dentur et solvantur ex premissis; addiciendo omnibus et singulis
obedienciariis, qui onera eis incumbencia vel pecunias in terminis suprascriptis vel eis per
capitulum prefixis aut prefigendis non persolverint canonica monicione et termino prefixo
peremptorio ingressum ecclesie interdieimus, et si, quod absit, huiusmodi interdictum et
suspensionem suslinuerint per mensem et medium sequentem, quem eis pro canonica moni-
cione et termino prefigimus, extunc communicacionis sentenciam, quam extunc prout exnunc
et exnunc prout extunc dicta canonica monicione premissa in hiis scriptis ferimus, incidant
ipso facto, nisi se ex justa causa excusare possint, quam ante solucionis terminum ad sex
dies coram capitulo tenebuntur proponere et probare ; qua peracta el probata exlunc capi- '
tulum graciam in toto vel in parte solvere non potenti faciet, vel sibi ad solvendum longiorem
terminum sub penis prescissis prout visum fuerit prorogabit. Iu quorum omnium perpetuam
memoriam nostrum et preposili predicti et capituli sigilla presentibus sunt appensa. Nosque
Ditwinus prepositus et capitulum memorate ecclesie sancti Petri in Bruna presentibus reco-
gnoscimus el fatemur suprascripta omnia et singula ad peticionem et instanciam nostram
per reverendum in Christo patrem et dominum nostrum dominum Nicolaum episcopum
Olomucensem predictum esse et fuisse faeta approbata et confirmata et sui alque nostrorum
sigillorum appensione munita in testimonium premissorum. Acta eb data in castro nostro
Merau anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo secundo, die vicesima quarta Maii.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile