EN | ES |

Facsimile view

82


< Page >

72

vestrorum affeccio, qua profectui ecclesie vestre vos intendere sentimus, nos inducit propensius, ut ea que digno zelo vos petere conspicimus, paterno nutu annuentes liberaliter amplectimus. Pridem siquidem oblata per vos pelicio continebat, quod cum pro vilandis dispendiis jurium vestrorum aliqua vestris in generalibus capitulis provide sunt statuta, nos perpelue firmitatis robore auctoritate nostra ordinaria ipsa approbare et confirmare dignaremur. Fuerunt autem et sunt eadem vestra statuta per vos ut premittitur oblata talis continencie et tenoris: ,Nos Ditwinus prepositus etc. (vid. n. 84). Nos vero Nicolaus episcopus Olomucensis predictus vos et ecclesiam vestram quantum nobis ex alto concessum fuerit in omnibus salvos conservare cupientes et ea quibus proficere poteritis, toto conatu confovere, premissa vestra statuta diligenti masticacione cribravimus et quia ipsa justa proficua et utilia adinstar laudabilium statutorum et consuetudinum ecclesie nostre Olomucensis, cui ut ex fundacionis nostre privilegiis clarius dinoscitur vos conformare tenemini, edicta invenimus, huiusmodi statuta prout superius annotantur, ommia et singula rata et grata habentes ipsa autoritate ordinaria in perpetuum servanda et duratura approbamus et confirmamus ac perpetue firmi- tatis robore presentis scripti patrocinio communimus, precipientes ea sub obtestacione divini judicii ac prestiti vestri juramenti et sub penis infrascriptis a vobis el veslris successoribus ac celeris ipsius ecclesie personis perpetuis temporibus firmiter et inviolabiliter observari. Attendentes tamen ex huiusmodi ordinacionibus et slatutis, vicariis perpetuis vestre ecclesie, si non provideretur, preiudicium generari, unde volumus ut cuilibet vicariorum de dictis obedienciis singulis annis quatuor grossi in sancli Georgii et totidem in sancti Wenceslai festis pro eorum interesse dentur et solvantur ex premissis; addiciendo omnibus et singulis obedienciariis, qui onera eis incumbencia vel pecunias in terminis suprascriptis vel eis per capitulum prefixis aut prefigendis non persolverint canonica monicione et termino prefixo peremptorio ingressum ecclesie interdieimus, et si, quod absit, huiusmodi interdictum et suspensionem suslinuerint per mensem et medium sequentem, quem eis pro canonica moni- cione et termino prefigimus, extunc communicacionis sentenciam, quam extunc prout exnunc et exnunc prout extunc dicta canonica monicione premissa in hiis scriptis ferimus, incidant ipso facto, nisi se ex justa causa excusare possint, quam ante solucionis terminum ad sex dies coram capitulo tenebuntur proponere et probare ; qua peracta el probata exlunc capi- ' tulum graciam in toto vel in parte solvere non potenti faciet, vel sibi ad solvendum longiorem terminum sub penis prescissis prout visum fuerit prorogabit. Iu quorum omnium perpetuam memoriam nostrum et preposili predicti et capituli sigilla presentibus sunt appensa. Nosque Ditwinus prepositus et capitulum memorate ecclesie sancti Petri in Bruna presentibus reco- gnoscimus el fatemur suprascripta omnia et singula ad peticionem et instanciam nostram per reverendum in Christo patrem et dominum nostrum dominum Nicolaum episcopum Olomucensem predictum esse et fuisse faeta approbata et confirmata et sui alque nostrorum sigillorum appensione munita in testimonium premissorum. Acta eb data in castro nostro Merau anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo secundo, die vicesima quarta Maii.



Text viewManuscript line view