EN | ES |

82

82


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

296

318. Johann von Unter-Tajax, Pachter der Pfarreinkünfte in Aschmeritz, bekennt, dass er dem dortigen Pfarrer Johann Westphal 55 Mark schuldig sei. Dt. 31. Mai 1396.

Constitutus personaliter coram nobis Georgio Bora, officiali Pragensi et actis nostris obligatoriis dominus Johannes de Dyax inferiori Olomuc. dioc. confessus est et recognovit, qualiter ipse omnes et singulos fructus ecclesie in Nassmyrzicz convenerat ad triennium, de quo a festo sancti Georgii proxime preterito elapsus est unus annus, de eadem summa pecunie, prout prius, videlicet quolibet anno pro LXX marchis, marcam pro LXIIII grossis computando, et quod pro primo anno iam preterito circa festum sancli Georgii? proxime elapsum persolvit tantum XV marchas et non plus ex eo, quia plura dampna percepit, et sunt sibi illata per Hynconem de Gewyssewycz, que dampna debent conspici et taxari per dominum Wenceslaum, prepositum Cunycensem, et de eisdem informet nos dominum officialem et procuratores honorabilis viri domini Johannis Westphal, plebani eiusdem ecclesie, videlicet honorabiles dominos Nicolaum Puchnik, Johannem Kbel et Salomonem.

Ibidem statim prefati domini Nicolaus Puchnik et Johannes Kbel et Salomon, procura- lores dicti domini Johannis Westpfal, confessi sunt, qualiter ipsi non recedendo a convencione predicta per dictum Salomonem facta fructus et utilitates a(c) obvenciones omnes et singulas dicte ecclesie in Nassmyrziez nomine procuratorio, quo supra, exposuerunt et convenerunt et exnunc exponunt, conveniunt et arendant prefato domino Johanni a festo sancti Georgii proxime prelerito ad biennium dumtaxat pro eadem summa, prout prius, videlicel quolibet anno pro LXX marchis; quas quidem pecunias racione dicte convencionis ipse dominus Johannes conventor promisit persolvere in terminis infrascriptis, videlicet XV marchas in festo sanctorum Petri et Pauli apostolorum, XVIII in festo sancli Martini, XVIII marchas dominica Invocavit et XIX marchas in festo sancti Georgii, festis et terminis proxime venturis et se inmediate secuturis pro primo anno; item pro secundo anno in festo sancte Trinitatis XV marchas, Martini XVIII marchas et sic deinceps in terminis et festis predictis pecunias prenotatas pro eodem secundo anno et in tanta summa, prout pro primo anno persolvere ipse dominus conventor promisit prefatis procuratoribus sub pena excommunicacionis persolvere. Actum anno domini M?OCCLXXXXVI die ultima Maii, presentibus Andrea, sigillifero nostro, Wenceslao de Praga, Wenceslao Hotowcz(one), notariis publicis.

(Aus dem Lib, obligat. II. 12 f, 109 im Prager Metrop. Capitel-Archive.)

319. Prag 3. Juni 1396.

Markgraf Jodok verfügt über Hebungen aus dem Zoll zu Reppen.

(Riedel Codex Brandenb, A. XXIII. p. 133.)


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile