EN | ES |

Facsimile Lines

82


< Page >

[1]
296

[2]
318.
[3]
Johann von Unter-Tajax, Pachter der Pfarreinkünfte in Aschmeritz, bekennt, dass er dem
[4]
dortigen Pfarrer Johann Westphal 55 Mark schuldig sei. Dt. 31. Mai 1396.

[5]
Constitutus personaliter coram nobis Georgio Bora, officiali Pragensi et actis nostris
[6]
obligatoriis dominus Johannes de Dyax inferiori Olomuc. dioc. confessus est et recognovit,
[7]
qualiter ipse omnes et singulos fructus ecclesie in Nassmyrzicz convenerat ad triennium,
[8]
de quo a festo sancti Georgii proxime preterito elapsus est unus annus, de eadem summa
[9]
pecunie, prout prius, videlicet quolibet anno pro LXX marchis, marcam pro LXIIII grossis
[10]
computando, et quod pro primo anno iam preterito circa festum sancli Georgii? proxime
[11]
elapsum persolvit tantum XV marchas et non plus ex eo, quia plura dampna percepit, et
[12]
sunt sibi illata per Hynconem de Gewyssewycz, que dampna debent conspici et taxari
[13]
per dominum Wenceslaum, prepositum Cunycensem, et de eisdem informet nos dominum
[14]
officialem et procuratores honorabilis viri domini Johannis Westphal, plebani eiusdem ecclesie,
[15]
videlicet honorabiles dominos Nicolaum Puchnik, Johannem Kbel et Salomonem.

[16]
Ibidem statim prefati domini Nicolaus Puchnik et Johannes Kbel et Salomon, procura-
[17]
lores dicti domini Johannis Westpfal, confessi sunt, qualiter ipsi non recedendo a convencione
[18]
predicta per dictum Salomonem facta fructus et utilitates a(c) obvenciones omnes et singulas
[19]
dicte ecclesie in Nassmyrziez nomine procuratorio, quo supra, exposuerunt et convenerunt
[20]
et exnunc exponunt, conveniunt et arendant prefato domino Johanni a festo sancti Georgii
[21]
proxime prelerito ad biennium dumtaxat pro eadem summa, prout prius, videlicel quolibet
[22]
anno pro LXX marchis; quas quidem pecunias racione dicte convencionis ipse dominus
[23]
Johannes conventor promisit persolvere in terminis infrascriptis, videlicet XV marchas in
[24]
festo sanctorum Petri et Pauli apostolorum, XVIII in festo sancli Martini, XVIII marchas
[25]
dominica Invocavit et XIX marchas in festo sancti Georgii, festis et terminis proxime
[26]
venturis et se inmediate secuturis pro primo anno; item pro secundo anno in festo sancte
[27]
Trinitatis XV marchas, Martini XVIII marchas et sic deinceps in terminis et festis predictis
[28]
pecunias prenotatas pro eodem secundo anno et in tanta summa, prout pro primo anno
[29]
persolvere ipse dominus conventor promisit prefatis procuratoribus sub pena excommunicacionis
[30]
persolvere. Actum anno domini M?OCCLXXXXVI die ultima Maii, presentibus Andrea,
[31]
sigillifero nostro, Wenceslao de Praga, Wenceslao Hotowcz(one), notariis publicis.

[32]
(Aus dem Lib, obligat. II. 12 f, 109 im Prager Metrop. Capitel-Archive.)

[33]
319.
[34]
Prag 3. Juni 1396.

[35]
Markgraf Jodok verfügt über Hebungen aus dem Zoll zu Reppen.

[36]
(Riedel Codex Brandenb, A. XXIII. p. 133.)


Text viewFacsimile