EN | ES |

812

812


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

°

С. 60. 1913, Mart. April ante 25? 165

corpus hominis cum capite est homo; et ipsius discipuli, Antichristi sa- tellites, vocant antonomastice sanctam Romanam ecclesiam papam cum cardinalibus, dato eciam, guod in loco Petri resideat Sathanas cum 12 superbissimis dyabolis incarnatus, cuius maxima et principium est, quod, quidquid ipse cum suo corpore monstruoso diffinierit, quod hoc est ut fides tenendum. Sic enim dyabolus temptans Christum dixit se habere potestatem omnia regna dandi, si ipsum procidens adoraret.* Et mirabile est, quid volunt Antiehristi discipuli iam determinare circa sacramenta.' Numquid ab annis 1413 non stetit ecclesia sine determinacione illa fu- tura? Ego scio, quod scripserunt ad curiam de consilio doctorum et pre- latorum, et illa reservant ad subsceripcionem Antichristi, ut decipiant, maiorem concedentes, et concludant: tu hereticus es! Nam sequitur: Quid- quid determinat sancta Romana ecclesia, id est papa cum cardinalibus, hoc est ut fides tenendum; sed ipse cum suis determinat, quod indul- gencie a pera et a bursa sunt katholice: ergo hoc ut fides est tenendum. Sed tu Hus predicasti oppositum, ergo revoca heresim, vel comburaris. Item: Quidquid determinat papa etc.; sed determinat, quod Hus est in excomunicacione pertinax et sic hereticus: ergo est condempnandus. Item: Quidquid determinat papa etc.; sed determinat papa, quod conclusio doc- torum, alias inimicorum veritatis, facta in pretorio,? est iusta et sancta, ergo est tenenda. Item: Quidquid papa determinat, est tenendum: sed ipse determinat, quod omnes habentes libros Wycleff dent eos ad com- burendum et abiurent; ergo est hoc tenendum. Item: Quidquid papa determinat etc.; sed papa in bulla? determinavit, quod nullibi in capellis predicetur: igitur. Item: Quidquid papa determinat, est tenendum: sed Bonifacius cum cardinalibus solempniter? determinavit, quod Wenceslaus rex Boemie non est *rex Romanorum, nec Sigismundus Ungarorum': ergo hoc est tenendum. Et quis potest rimari ex nobis, quot secundum voluntatem propriam inconveniencia concluderet Antichristus?

Video ergo, quod doctores vellent componere Christum cum Belial, sic tamen, quod Christus non habeat nominacionem capitis sancte eccle- sie, sicut nec faciunt mencionem de Christo in suo scripto consilio. Vel- lem scire, si papa Liberius hereticus, similiter Leo hereticus, et Johan- nes papa, qui peperit puerum, fuerunt capita sancte Romane ecclesie?

a solepniter U.

? Srun. Luc. 4, 7. ' Jest to narážka na příslušný odstavec návrhu fakulty theolo- gické (Doc. 478), kde žádáno, aby se každý podrobil determinaci církve o svátostech a j. ? Mínt se schůze na radnici Staroměstské dne 16. červznce 1412, kde mimo jiné

odsouzeny i články Wyclifovy; v. Sedlák, Studie a texty I, 55 n. * Alexander V listi- nou z 20. prosince 1409, v. Docum. 374—376. * Minéna aprobace volby vzdorokrále Ruprechta r. 1403 a vystoupení kurie proti Zikmundovi v Uhrách; také tohoto důvodu užívá Hus častěji. Míněno jest dobré zdání fakulty theologické k synodě 6. února 1413, Docum. 475—485. * TytéZ doklady uvádí Hus také ve svém spise De ecclesia (Op. I, 220); srvn. ještě níže pozn. 25.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile