°
С. 60. 1913, Mart. — April ante 25? 165
corpus hominis cum capite est homo; et ipsius discipuli, Antichristi sa-
tellites, vocant antonomastice sanctam Romanam ecclesiam papam cum
cardinalibus, dato eciam, guod in loco Petri resideat Sathanas cum 12
superbissimis dyabolis incarnatus, cuius maxima et principium est, quod,
quidquid ipse cum suo corpore monstruoso diffinierit, quod hoc est ut
fides tenendum. Sic enim dyabolus temptans Christum dixit se habere
potestatem omnia regna dandi, si ipsum procidens adoraret.* Et mirabile
est, quid volunt Antiehristi discipuli iam determinare circa sacramenta.'
Numquid ab annis 1413 non stetit ecclesia sine determinacione illa fu-
tura? Ego scio, quod scripserunt ad curiam de consilio doctorum et pre-
latorum, et illa reservant ad subsceripcionem Antichristi, ut decipiant,
maiorem concedentes, et concludant: tu hereticus es! Nam sequitur: Quid-
quid determinat sancta Romana ecclesia, id est papa cum cardinalibus,
hoc est ut fides tenendum; sed ipse cum suis determinat, quod indul-
gencie a pera et a bursa sunt katholice: ergo hoc ut fides est tenendum.
Sed tu Hus predicasti oppositum, ergo revoca heresim, vel comburaris.
Item: Quidquid determinat papa etc.; sed determinat, quod Hus est in
excomunicacione pertinax et sic hereticus: ergo est condempnandus. Item:
Quidquid determinat papa etc.; sed determinat papa, quod conclusio doc-
torum, alias inimicorum veritatis, facta in pretorio,? est iusta et sancta,
ergo est tenenda. Item: Quidquid papa determinat, est tenendum: sed
ipse determinat, quod omnes habentes libros Wycleff dent eos ad com-
burendum et abiurent; ergo est hoc tenendum. Item: Quidquid papa
determinat etc.; sed papa in bulla? determinavit, quod nullibi in capellis
predicetur: igitur. Item: Quidquid papa determinat, est tenendum: sed
Bonifacius cum cardinalibus solempniter? determinavit, quod Wenceslaus
rex Boemie non est *rex Romanorum, nec Sigismundus Ungarorum':
ergo hoc est tenendum. Et quis potest rimari ex nobis, quot secundum
voluntatem propriam inconveniencia concluderet Antichristus?
Video ergo, quod doctores vellent componere Christum cum Belial,
sic tamen, quod Christus non habeat nominacionem capitis sancte eccle-
sie, sicut nec faciunt mencionem de Christo in suo scripto consilio. Vel-
lem scire, si papa Liberius hereticus, similiter Leo hereticus, et Johan-
nes papa, qui peperit puerum, fuerunt capita sancte Romane ecclesie?
a solepniter U.
? Srun. Luc. 4, 7. — ' Jest to narážka na příslušný odstavec návrhu fakulty theolo-
gické (Doc. 478), kde žádáno, aby se každý podrobil determinaci církve o svátostech
a j. — ? Mínt se schůze na radnici Staroměstské dne 16. červznce 1412, kde mimo jiné
odsouzeny i články Wyclifovy; v. Sedlák, Studie a texty I, 55 n. — * Alexander V listi-
nou z 20. prosince 1409, v. Docum. 374—376. — * Minéna aprobace volby vzdorokrále
Ruprechta r. 1403 a vystoupení kurie proti Zikmundovi v Uhrách; také tohoto důvodu
užívá Hus častěji. — “ Míněno jest dobré zdání fakulty theologické k synodě 6. února
1413, Docum. 475—485. — * TytéZ doklady uvádí Hus také ve svém spise De ecclesia (Op.
I, 220); srvn. ještě níže pozn. 25.