Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
154 C. 52. 1412, říjen 16. prosinec 25.
Unde certifico vos, venerabilis domine rector, guod numguam perse-
cucio me tedio afficit, si me“ peccata mea et deordinacio christiani po-
puli non* afficeret. Quid enim mihi divicie seculi, que sunt stercora, si
tollerentur, possunt molestie inicere, quid ablacio favoris seculi, qui scit
a via Christi deicere, quid infamia illata, que purgat et clarificat dei filios,
humiliter tollerata,' ut fulgeant sicut sol in regno patris sui, quid, si tol-
leretur michi! vita misera, que est mors, quam qui hic perdit, mortem
deponit et veram vitam invenit? Sed ista non concipiunt homines fastu,
fama, ambicione et *avaricia excecati, et quidam timore, ubi non erat
timor, a veritate aversi; qui paciencia, et sic caritate et omni virtute
privati tabescunt, in animo perplexi mirabiliter, eo quod eos urget ex
una parte veritatis cognicio, et* ex alia parte** timor, quo timent famam
perdere et corpus miserum exponere! usque ad" mortem. Illud ego, spero
dé domino Ihesu, exponam, si misericordia prestiterit; quia non opto in
hoc nequam seculo vivere, nisi ad penitenciam me et alios ut" possim
secundum dei beneplacitum? provocare.
Hoc ipsum et vobis opto, et" hortor vos in Christo Ihesu cum omnibus
vestris commensalibus, ut sitis parati ad prelium, quia primo inceperunt
Antichristi preludia, ad que primo consequetur t pugna. Et oportet, quod
Auca* alas moveat contra alas Vehemot et contra caudam, que semper
cooperit abhominacionem bestie Antichristi. Quis est cauda tt; ostendit"
propheta, dicens': ,Propheta docens mendacium, ipse est cauda, et ho-
norabilis senex ipse est caput,*" disperdet dominus caput" et caudam, id
est papam et eius prophetas, magistros, doctores et iuristas, qui falso
nomine sanctitatis cooperiunt abhominacionem bestie. Que rogo maior
abhominacio, quam si meretrix discooperiendo se totam inferius, publice
parata esset cuilibet, qui vellet cum ea fornicari? Adhuc maior est abho-
minacio bestie, que parata est a quocunque veniente adorari, sedens in
loco dignitatis, quasi sit deus, et existens parata vendere, quidquid* vo-
luerit quis emere in spiritualibus; *et vendit illud, quod non habet. Ve
mihi ergo, si super ista abhominacione non predicavero, non flevero et
non scripsero.. Michi ve, vos videritis, cui non est ve. Clamat? aquila
volitans: ,Ve, ve, ve hominibus habitantibus in terra!“
* V Op in margine: ,Pia sollicitudo pro populo.: — ** V Op in marg.: ,Qui-
dam defecerunt — t V Op in margine: ,Exhortatio plena prophetici spiritus
et pietatis. — tt V Op in margine: ,Caput et cauda Antichristi.
€ sj non me U. -- "tollerata humiliter U. — ! michi tolleretur U. —- * chybíf v Gd,
— !v Gd pred tím vyskrabáno perdere. — "chybi v U. — " chybi v Op. — ? placitum Gd,
Op. — Pv Gd pr'edcházt Skrtnuté et hoc. — 3 Quae sit cauda, ostendit Op. — "capud U.
— scaudam et caput Gd, Op. — tid U.
5 Srun. Psalm 13, 5 (= 52, 6); jest to zároveň narážka na Stanislava a Pálče, jim:
Hus také jindy vytýká, že ze strachu opustili pravdu, srvn. č. 49, 57, 63. — ° = Hus.
— ! [sai. 9, 15. — 3 Srvn. podobne misto v traktátu De eccl., Op. I, 251 ; srvn. 1 Cor. 9, 16:
vae enim mihi est, si non evangelizavero. —- ? Srun. Apok. 8, 13.
* 208’ Gd
15° 0
"GL