EN | ES |

812

812


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

90 С. 28. 1411, (post Mart.) Mai?

Salus et gracia a domino Ihesu Christo. Dilectissimi! Audivi tribu- lacionem vestram; ergo gaudium existimate, quia temptaciones varias ad probandum vestram constanciam incidistis. Ego, carissimi, primo incipio temptari, sed in hoc gaudium existimo, quia propter ewangelium hereticus appellor et excomunicor tanquam maleficus et inobediens.? Sed ad proteccionem gaudii venit mihi in mentem vita et verbum Christi et verhum appostolorum; nam? habetur? Actuum" 4*, quomodo? , Annas princeps sacerdotum et Cayphas et Johannes et Allexander et quotquot erant de genere sacerdotum®, vocanies appostolos denunciaverunt, ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Ihesu. ,Petrus' vero et Iohannes respondentes dixerunt ad illos: Si iustum est in conspectu domini, vos pocius audire quam deum, iudicate; non enim possumus, que audivimus et vidimus, non loqui. Et iterum eisdem pontificibus mandantibus, ne predicent, dixerunt Actuum V?: ,obedire* oportet magis deo, quam hominibus*. Et in isto textu sislunt pagani, Iudei, heretici, dicentes, quod deo super omnia est parendum.

Sed proch dolor, Antichristiani in illa regula sunt cecati, non autem sancti^ appostoli et veri Christi discipuli. Unde beatus Jeronymus in epistola ad Ephesios dicit: ,Si dominus ve! prelatus iubet ea, que non sunt contraria fidei vel adversa sacris scripturis, subicitur illi servus; si vero contraria precipit, magis obediat spiritus quam cor*poris domino. Et infra: ,Si bonum est, quod precipit imperator, iubentis exequere vo- luntatem; si malum, responde: oportet deo magis obedire quam homi- nibus*. Item Augustinus Omelia 6 de verbis domini': ,Si illud iubet potestas, quod non debeas facere, hic sane contempne potestatem, ti- mendo maiorem potestatem. Ipsarum humanarum rerum gradus adverte. Si quid iusserit procurator, numquid faciendum est, si contra procon- sulem iubeat? Rursus, si quid ipse proconsul iubeat, et aliud iubeat imperator, numquid dubitatur, illo contempto isti? esse serviendum? Ergo si aliud iubet imperator a deo, eo contempto" obtemperandum est deo. Potestati ergo dyaboli vel hominis tunc resistimus, cum aliquid contra deum suggesserit; in quo dei ordinacioni non resistimus, sed obtemperamus. Sie enim deus precepit, ut in malis nulli potestati obe- diamus*. Hee Augustinus.

Ad idem dicit Gregorius ultimo Moralium:? ,Scieudum, inquit, est,

?c'tybí o Op. ? Actorum cap. 4 Op. cilli Gd. - "imperator ad deo contempto Gd. * restitimus Gd.

' Nelze určili, čeho se týkí. ? Minëna klatba, jíž v únoru r. 1411 stihl Husa pro neslání kardinál Odo de Colonna. 3 Sron. Act. 4, 6; jest lo zároveň i narážka na zákaz Alexandra V. käzali v kaplích, jak Hus také užívá v f. zv. Betlemskijch hüzánich z r. 1410—1411 (III B. 20) f. 190 b; sron. tamléz f. 1610. ' Acl. 4, 19—20. * Act. à, 29. *Citáty uvedeny také v Husově kázání, Cum turbe', Sedlik, Hus 163°, 2 nehoż patrno, że Hus ciluje podle Dekretu c. 98 C XI q 3.7 V dotčeném právě kázání (str. 168%) citát uveden podle Lombarda M dist, Migne 192, 758. * Greg,

Moral. XXXV, 19; Migne 76, 760; také tento citát jest v uvedeném kázání (str. 161°).

9 216


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile