EN | ES |

812

812


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

Č. 6. 1404, Jan. 13

contra conscienciam et Christi doctrinam atgue apostoli et doctorum pagine sacre. Multigue sunt casus alii, qui sacre adversantur Christi doctrine.

Item dicitis, guod summo pontifici est simpliciter obediendum et in nullo debemus eum reprehendere. Dicitis contra canones, ergo estis he- reticus, si asertive et pertinaciter hoc tenetis. Conseguencia est vestra, et assumptum patet per plures canones, in guibus continetur, guod plures pontifices summi sunt reprehensi usque ad deposicionem ipsorum, quia heretici. Et cum hic sit talis, ut ex operibus suis convincitur, quia sy- moniacus publicus et manifestus, quod negare non poteritis, et cum, licet vos negastis, symonia sit prima et pessima heresis, cur instatis ad oppositum ?

Tres* namque sunt maneries heresis secundum doctores plus famose, sci- licet simonia, blasphemia et apostasya, que licet non distingwantur realiter ex opposito, racione tamen distingwuntur, cum apostasia sit generaliter secundum raci- onem, qua homo a religione dei exorbitat, blasphemia secundum racionem, qua homo virtuti dei imponit calumpniam, sed symonia secundum racionem, qua homo nititur ordinacionem dei dirumpere. Et sic per istam triplicitatem tota trinitas est offensa. Per apostasiam deus pater, qui secundum religionem mundam et immaculatam potenter ligat sponsam sibi; per blasphemiam deus filius, cum sit virtus et sapiencia dei; et deus spiritus sanctus, qui cum ex summa benignitate sapienter ordinat et pacifice do- mum suam, ex prawitate symoniaca ordinacioni? contraria sui." Nititur symoniacus. spiritum sanctum benignum blaspheme dissolvere, isti ordinacioni resistens, et sic patenter f Unde cum secundum veritatis testimonium ' peccatum in spiritum sanc- tum sit irremissibile tam in hoc seculo, quam in futuro, quod est symonia, que est lepra contracta ex natura morbi et induracione eius continua, inpotens est, nisi per insolitum miraculum fieret (?), quod sanetur. * Unde* Parisiensis tractatu de ava- ricia narrando, que faciunt ad detestacionem huius peccati, dicit in eius horrorem, quod est spiritualis Sodoma. Sicut enim in corporali Sodoma contra naturam semen perditur, ex quo individuum humani generis formaretur, sic in ista symonia semen verbi dei deicitur, per quod Christo Ihesu spiritualis generacio crearetur. Et ita. sicut Sodoma tempore legis nature contra ipsam naturam erat unum de peccatis gravissi- mis, sie symonia est tempore gracie contra ipsam graciam gravissimum peccatorum. Et cum gravius peccant membra diaboli tempore legis gracie, quam tempore legis na- ture peccaverant, signanter dicit Christus simoniacis Mat. decimo, quod tollerabilius

© zde končí, co uverejnil Truhlář. €*opraveno z ordinacionis Unv. *v Unv. in marg. místo původního, sua v textu, jež podtečkováno ; celé místo nezřetelně psané. Sedlák zde libovolně klade text Wyclifův, jenž zní (str. 1.): ex pravitate simoniaca ordinacioni contraria sue [irritatur). fnezřetelné; Sedlák nemožné pacem, zase podle Wyclifa, kde však celá konstrukce jiná: Symoniacus enim resistens spiritui sancto, nititur istum ordinem benignum blaspheme dissolvere et sic pacem.

% Místo Tres sanetur jest s nepatrnými změnami přejato z Wyclifova trak- tatu De simonia (vyd. Herzberg-Frinkel a Dziewicki) kap. I. str. 1—2. * Sron. Marc. 3, 29, Mat. 12, 31, Luc. 13, 10. *,Unde Parisiensis. Mat. 21%“v. Wyclif De simonia str. 8. ? Mat. 10, 15.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile